Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Episcopis infra nominatis mandat, ut reintegrent Venutum (ex ord. Min.) episcopum Catacen. expulsum.1
-
1321, iunii 4, Avinione.
-
1321
-
Venerabilibus fratribus ‥ archiepiscopo Reginensi et ‥ Marturano ac ‥ Cotronensi episcopis.
Gravem venerabilis fratris nostri Venuti episcopi Catacensis querelam recipimus continentem, quod licet ipse iam quindecim anni [sunt] canonice assumptus fuerit in episcopum Catacensem et extunc regimini eiusdem ecclesiae praefuerit pacifice et quiete, nuper tamen, cum invitatus fuisset ad exequias bonae memoriae [Guidonis?] episcopi Neocastrensis, dilectus filius nobilis vir Ioannes comes Catansorii, intendens quemdam consanguineum uxoris suae sacerdotem eligi in episcopum Neocastrensem, mandavit eidem, quod electionem illius procuraret omnino a canonicis Neocastrensibus celebrari: alioquin minabatur eidem, quod talia sibi procuraret, quae sibi plurimum displicerent. Et quia idem episcopus Catacensis id procurare non poterat nec debebat, idem comes ira commotus ante reditum eiusdem episcopi accessit ad ecclesiam Catacensem et per capituluma eiusdem ecclesiae quemdam aliumb eligi procuravit. Cuius electionis praetextu praefati capitulum et quidem alii dictum episcopum bonis omnibus spoliarunt, idemque episcopus propter terrorem eiusdem comitis extunc non fuit ausus ad ecclesiam suam redire, sed ad nos et sedem apostolicam super huiusmodi gravaminibus duxit humiliter recurrendum. Cum autem excessus huiusmodi sit perniciosus exemplo ac in partibus illis adeo notorius esse dicatur, quod nulla possit tergiversatione celari, fraternitati vestrae per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios, si vobis per evidentiam facti vel alias summarie et de plano sine strepitu et figura iudicii constiterit ita esse, eundem episcopum reintegretis et restituatis et restitui faciatis ad episcopatum suum ecclesiae Catacensis, facientes eum episcopatus praedicti pacifica possessione gaudere sibique restitui bona omnia, quibus extitit spoliatus, eique satisfieri de fructibus perceptis medio tempore ex eisdem, omnem novitatem, si qua forsan per capitulum ecclesiae Reginae loci metropoliticae vel quoscumque alios praetextu electionis huiusmodi de facto praesumpta esset quomodolibet attemptata, in irritum revocando, dictumque comitem et fautores et sequentes ipsius ab huiusmodi insolentia nec non contradictores et rebelles, cuiuscumque ordinis, conditionis et status extiterint, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Non obstante si aliquibus a sede apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum Avinione, II nonas iunii, anno quinto.c
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°435., p.208
-
Reg. Vat. t. 72, f. 49, ep. 843; cfr. supra nn. 136, 163.
1 -
(a) Scilicet Robertum de Oliverio archidiaconum, Ioannem de Alferio, Angelum Pulitium, Raonem de Astore, Nicolaum Macanonum et Ioannem de Cruce et quosdam alios canonicos.
-
(b) Scilicet Galterum decanum ipsius ecclesiae; cfr. supra n. 400, not. 2.
-
(c) Eisdem episcopis litteris eodem die datis S. P. mandat, ut supradictos electores et electum apostolico se repraesentare conspectui iubeant, atque Robertum regem Siciliae et capitaneum generalem Calabriae monet, quod, cum res sit execrabilis Deo et sacris canonibus inimica, vivente praesule in locum superstitis ponere vel eligere per potentiam laicalem, dictis episcopis ad reintegrandum praefatum episcopum Catacen. ad episcopatum suum et manutenendum eum in pacifica possessione ipsius exhibeant opportunum auxilium et favorem.