« bullarium-franciscanum-3698 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Elargitur indulgentias visitantibus monasterium « Corporis Christi » Neapolitan. ord. s. Clarae.1

  •  
    1320, septembris 24, Avinione.

  •  
    1320


  •  

    Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.

    Speciosus forma et plenus gratia etc. Cum itaque carissima in Christo filia nostra Sanctia regina Siciliae illustris, offerre Deo cupiens piae mentis gratissimum holocaustum, ob ipsius reverentiam et gloriosissimae Virginis matris eius in civitate Neapolitana monasterium sororum fundandum duxerit et etiam construendum, quod « sancti Corporis Christi » vulgariter nuncupatur,a ubi chorus virgineus sororum ordinis sanctae Clarae in copioso numero gratum Altissimo praebeant famulatum: nos cupientes, ut erga dictum monasterium fidelium devotio augeatur et ad eius ecclesiam dicti fideles spiritualibus allecti muneribus in iubilo mentis frequenter accedant dona divinae gratiae percepturi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in festo eiusdem sancti Corporis, quod in die Iovis sancto et post festumb Pentecostes quinta feria celebratur, annum unum, eis vero, qui in ipsarum festivitatum octavis ad dictam ecclesiam devote accesserint annuatim, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, centum dies de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Avinione, VIII kal. octobris, anno quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°407., pp.-191

  •  
    Reg. Vat. t. 71, ep. 398, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 91.

    1

  •  
    (a) Cfr. supra n. 381 et infra nn. 408 ac 422.
  •  
    (b) Vel potius: post octavam festi.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155611 (bullarium-franciscanum-3698), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155611 (mise à jour : 26/01/2021).