Description
-
Clément V (1305-1314)
-
Eidem reginae concedit, ut Clarissarum monasterium construere et dotare valeat.1
-
1312, iunii 20, Grauselli.
-
1312
-
Carissimae in Christo filiae Sanciae reginae Siciliae illustri.
Eximiae devotionis clara sinceritas, quae te nostris aspectibus benedictionis filiam repraesentat, digne nostros cogitatus [permovet], ut personam tuam, quam in visceribus caritatis habemus, apostolicis prosequamur favoribus, et petitiones tuas, per quos fructus salutis uberes colligas et gloriosum nomen Domini laudibus attollatur, ad exauditionis gratiam admittamus. Oblata siquidem nobis tua petitio continebat, quod tu, ad sorores ordinis sanctae Clarae specialis gerens devotionis affectum, ad opus sororum ipsarum monasteriuma seu locum, ubi continue centum sorores ipsius ordinis residentes debitum Altissimo reddere valeant famulatum, cum ecclesia et officinis etiam opportunis construere proponebas propriis sumptibus et expensis ac possessiones accommodas seu alios redditus, ex quibus possent commode sustentari, de propriis bonis tuis acquisitis iam vel in posterum acquirendis eisdem monasterio seu loco et sororibus concedere et etiam assignare. Nos igitur huiusmodi tuum pium et laudabile propositum multipliciter in Domino commendantes ac volentes illud apostolici favoris suffragio confovere, construendi monasterium seu locum praedictum cum ecclesia et officinis eisdem in loco, quem infra regnum Siciliae ad hoc duxeris eligendum, et pro monasterio seu loco et sororibus ipsis provisiones et redditus eis ad usum ipsarum sororum continuum concedendi et etiam assignandi plenam tibi licentiam elargimur, sine iuris praeiudicio alieni. Nulli ergo etc. Datum in prioratu de Grausello prope Malausanam Vasionen. dioecesis, XII kalendas iulii, pontificatus nostri anno septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°200., p.88
-
Reg. Vat. t. 59, f. 82, ep. 395 (n. 8067). Cfr. supra n. 199 et Wadd. l. c. ad a. 1310 n. 19.
1 -
(a) Quod iam a. 1310 Neapoli inchoatum et postmodum titulo « Corporis Christi » insignitum est. Cfr. Wadd. Ann. Min. ad a. 1310 n. 19-23.