« bullarium-franciscanum-3198 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Ut Fratribus O. M. Neapolit. conferri faciat quemdam hortum Monialium O. B. eorum Cœnobio contiguum. ex Reg. Vat. epist. 118. apud Vadd. in Reges. Pontif. n. 43.

  •  
    Anno 1300. die 1. Febr.

  •  
    1300


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Venerabili Fratria ‥ Episcopo Aversanob Salutem, & Ap. Benediction.

    Ex parte dilectorum filiorum Guardiani, & Conventus Fratrum Minorum Sancti Laurentii Neapolitan.c fuit nuper expositum coram Nobis, quòd dilectæ in Christo filiæ Abbatissa, & Moniales Monasterii Sancti Gregoriid Neapolitani Ordinis Sancti Benedicti siti prope dictos Fratres habent quemdam hortum immediate juxta Locum ipsorum Fratrum, quo quidem horto Fratres ipsi tam pro honestate, quàm etiam pro necessitate, sive commoditate ipsorum plurimùm indigere noscuntur, pro eo maxime, quòd tam ipsæ Moniales, quàm interdum alii sæculares utriusque sexus ad hunc hortum accedunt, quorum accessus sic dicto loco contiguus, vel vicinus multùm ipsorum Religiosorum derogat honestati, absque eo, quòd licèt iidem Fratres ex parte illa dormitorium eorum construxerint, cum ex aliqua alia parte sine ipsorum incommoditatibus, & inconvenientiis pluribus construere non valerent, nondum tamen cellas ibi distribuere voluerunt, ne propter fenestras respicientes eumdem hortum aliqua suspiciosæ cogitationis materia cuiquam præberetur. Cujus rei consideratione prædicti Fratres hortum ipsum ab eisdem Monialibus, quasi necessitate compulsi per competentem, ac etiam superabundantem compensationem acquirere voluerunt, sed ipsæ prætendentes se sine ipso horto sufficientem hortum alibi non habere, vel alia ex causa, hortum ipsum concedere recusarunt. Unde postmodum ad opus ipsorum Fratrum emptus extitit quidam alius hortus non solùm prope dictum Monasterium, sed juxta murum Claustri Monialium prædictarum, qui hortus prædicto Monialium horto æquivalere dicitur, ac etiam prævalere, ut per acquisitionem horti hujus congrue posset fieri permutatio prædictorum inter Fratres, & Moniales eosdem, sed Moniales ipsæ super hoc se difficiles reddentes adhuc omnino renuunt permutare, non obstante, quòd ipsæ ad illum hortum earum accedere nequeant, nisi transeant quamdam viam publicam, quæ est inter Locum Fratrum, & Monasterium Monialium prædictarum, quòdque ipsi Fratres paratos se dicant ultra hortum hujusmodi pro eis taliter acquisitum in pecunia, vel aliàs compensationem se velle facere competentem, si & quantùm prædictus Monialium hortus videbitur plus valere. Quare prædicti Fratres fecerunt Nobis humiliter supplicari, ut permutationem ipsam fieri modo congruo mandaremus. Nos igitur, qui inter singulos Religiosorum Ordines sic vigere cupimus, & ostendi mutuæ charitatis affectum, quòd eis alternis vicissitudinibus commoditas opportuna resultet, & aliis ædificationis utilitas, & virtutis exhibeatur exemplum, honestati, & opportunitatibus Fratrum, & Monialium prædictorum, quantùm digne possumus, intendentes, ac gerentes de tuæ circumspectionis industria fiduciam in Domino pleniorem, Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus si honestati, aut necessitati, vel etiam commoditati Fratrum, & Monialium prædictorum videris expedire, super quo tuam intendimus conscientiam onerare, Moniales ad permutationem faciendam, ac Fratres ipsos ad compensationem hujusmodi prædictis Monialibus impendendam auctoritate nostra compellas; Contradictores autem per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Non obstante si prædictæ Moniales de non alienando præfato horto, seu quibuslibet bonis ad Monasterium ipsarum spectantibus præstiterint juramentum, aut si tam eis, quàm dictis Fratribus communiter, vel divisim, sive quibuslibet aliis a Sede Apostolica sit indultum, quòd interdici &c. Datum Laterani Kalendis Februarii, Pontificatus nostri Anno Sexto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CLXXVIII., pp.496-498

  •  
    (a) Fratri: Leonardo Patrasso de Guercino Bonifacii VIII. Avunculo, qui primò Alatrinæ Ecclesiæ, mox Æsinæ, dehinc Aversanæ, postmodum Capuanæ, tandem Albanensi præfuit inter Cardinales ab eodem Bonifacio cooptatus. De eo copiose Ughellus suis in locis, & ex eo Augustinus Oldoini in addit. ad Ciaconium, reticens tamen ejus translationem ad Aversanam Ecclesiam, quam tamen Ughellus silentio non præterit, & asserens Ughellum non indicare, quo tempore Capuanam Cathedram Leonardus obtinuerit, cum tamen legenti Ughellum n. 18. in Episc. Aversan. clare pateat, Leonardum ad Capuanam Ecclesiam translatum fuisse anno 1300. 8. Kal. Augusti. Et hæc satis, superque pro indigitandis muneribus, quibus fuit perfunctus, nam ad professionem, & statum ejus quod attinet, lis est inter Eruditos. Ferdinandus Ughellus in addit. ad Ciacon. conjectura non spernenda ductus putat, illum alicujus Religiosi Ordinis alumnum fuisse, eo quia in Tabulis Alatrinæ Ecclesiæ nomini Leonardi litteræ istæ Fr. præmittuntur hoc modo: Fr. Leonardus Patrassus Episcopus Alatrinus &c. Propiùs accedens Gaspar Jongelinus Abbas Cisterciensis in Elogiis Cardinalium O. M. illum Cardinalibus Minoritis accenset: quod asserit & Petrus Rodulphius lib. 2. Hist. Seraph. pag. 220. sed istorum sententia non admittitur a P. Luca Vaddingo ad an. 1302. n. 5. quo in loco illam refellit hoc modo: Quod ad Leonardum Patrassum attinet, omnia recte se babent præter unum illud de Instituto Minorum; neque enim qui de Cardinalibus scribunt, eum nostris adjudicant, neque nostri Scriptores eum inter suos commemorant. Hactenus Vaddingus. Nos autem quid? Sententiam præcipitandam non ducimus. Sentiat unusquisque quod libet.
  •  
    (b) Aversano: Neapolitani Regni in Provincia Terræ Laboris urbs Episcopalis Capuam inter, & Neapolim fere media, & uni Romano Pontifici subjecta.
  •  
    (c) FF. Min. S. Laurentii Neapolitan.: Ad celeberrimi hujus Cœnobii exordia quod attinet, Ughellus tomo 6. Ital. Sac. pag. 166. Minores refert exceptos primùm Neapoli an. 1234. cum nempe Ædes S. Laurentii ad Forum veterem ipsis cessit dono Episcopi, Capitulique Aversani. Contra superiùs to. 1. pag. 144. no. (a) prænotatum est, saltem ab anno 1222. obtinuisse Minores Conventum S. M. de Palatio. At hæc facile componuntur. Conventus S. M. de Palatio non quidem Neapoli, sed prope Neapolim fuit passibus fere centum extra mœnia, quæ longe breviore tunc ambitu continebant Urbem. Mœnibus ergo tunc primùm excepti, cum in Ædem S. Laurentii ad Forum veterem sunt invecti, quæ nedum in Urbe, sed & in celebriori fuit Urbis loco, quæ caussa potissimùm fertur ejusdem amplificandi. Summontius enim, Celanus, ceterique Neapolitanarum rerum Script. affirmant, Carolum I. Regem Andegavensem devicto ad Beneventum Conradino, rerumque potitum asseruisse, se voto jampridem obstrictum excitandi Templi S. Martyri Laurentio in loco Urbis omnium celeberrimo. Nullus interea splendidor locus Foro veteri, ubi media inter Theatrum, Gymnasium, & Thermas antiquissima Græcorum, Romanorumque monumenta stabat Curia, seu Basilica Augustana seriùs dicta ab Augusto ejus fortassis Restauratore, ut fuit & Urbis, sed a Græcis usque temporibus Senatui Populoque cogendo, administrandæque Reipublicæ destinata. Hanc Carolus everti jubet, ibique Templi fundamenta locat, quod Minoribus proximam Ædem S. Laurentii Aversani juris colentibus attribui voluit. Sed multiplici rerum, ac molestiarum mole distractus rem non perfecit. Patris ergo votum Carolus II. filius implevit, & Templo pro ætatis indole vere Regio ingens Cœnobium addidit Minoribus, quos coluit, ac juvit magnopere, ut & quamplures post ipsum Reges. Is verò primùm huic Cœnobio decrevit anno 1302. sub die 24. Decembr. & iterum anno 1305. sub die 1. Julii 40. auri uncias annuatim solvendas ex Regio vectigali ferri, chalybis, ac picis ad Sacræ Theologiæ studia provehenda. Idipsum postea Ludovicus, & Joanna anno 1360. die 1. Februarii: ac tandem Carolus III. anno 1381. die 27. Octobr. confirmarunt. Præterea Robertus Rex anno 1337. die 20. Martii eidem Cœnobio annuatim adscripsit salis pondo librarum fere 5000. quod & Regina Joanna Neptis ejus anno 1344. die 20. Martii, & secundò 1358. die 2. ejusdem mensis: ac demum Carolus III. die 7. Julii 1382. comprobarunt. Margarita insuper Regina hujus Caroli Conjux eidem Cœnobio jussit censum annuum ex asse Feudi Urticellæ ad Capuam pro Fratribus alendis, librisque comparandis. Hunc verò Ladislaus filius anno 1412. die 26. Augusti in partem juris plagæ Maris, sive Neapolitani portus convertit: Quæ jura Senatus anno 1426. die 28. Januarii, & Renatus Rex anno 1438. die 24. Julii, & Alphonsus anno 1443. die 18. Aprilis, ac tandem Ferdinandus die 2. Augusti 1458. eidem Cœnobio asseruerunt, ut liquet ex monumentis Archivi Conventus ejusdem, qui præterea fruitur in hunc diem iis omnibus Regum munificentissimorum subsidiis. Hoc in Templo S. Ludovicum Episcopum Tolosanum Caroli Regis filium Diaconatus, ac Presbyteratus ordine insignitum testatur Vaddingus ad annum 1296. n. 5. Ibidem ad hæc tempora Senatus, & Urbis Curiæ quæcumque publico censentur nomine sacra sollemnia concelebrant ritu, ac more Majorum. Præterea Templum dives est Sacris pignoribus quamplurimis. Sub ejus Ara Majori quiescit corpus S. Gregorii Armeniæ Apostoli, & Martyris. In eodem Templo teste Vaddingo ad annum 1234. n. 16. Barthol. Pisano lib. 1. Conform. 8. par. 2. Rodulphio lib. 2. Hist. Seraph. pag. 275. quiescit insuper, quamquam loco nobis incomperto, corpus B. Augustini Assisiensis O. M. primi Terræ Laboris Ministri, qui S. Parentis animam in Cœlum ascendentem vidisse fertur. Item in Sacello Transfigurationis repositum est corpus B. Donati ex Vaddingo, & Rodulphio nuper citatis; ejusque sepulcrum lato, & conspicuo marmore ejus habet superinsculptam effigiem, hæcque Gothice circumscripta: Corpus B. Donati viri Sancti pro quo multa ostendit Deus miracula in vita sua sicut experti testantur anno Domini millesimo trecentesimo octavo in Dominica Letare Hierusalem translatum est huc; Hinc constat, eum in Domino obiisse antequam Carolus II. Templum perficeret, ac antea in Æde proxima S. Laurentii Aversani juris tumulatum fuisse, indeque huc translatum. Quiescit insuper in eodem Templo, & in cornu Epistolæ Cappellæ SS. Annunciationis corpus Venerabilis Servi Dei P. Bartholomæi Agricolæ, qui natus Ambergæ in superiori Palatinatu anno 1560. magna Sanctitatis, & miraculorum fama obiit Neapoli die 23. Maii anni 1621. de cujus Beatificatione jam agitur in S. Rituum Congregatione ab anno 1744. Floruisse tandem constat in hoc insigni Cœnobio alios quamplures pietate, ac doctrina præstantes, quorum ex parte meminit Vaddingus ad annum prædictum. Sed ne nimiùm annotationum fines excedere videamur, hæc & alia hujus generis, quamquam notatu digna, prætermittimus.
  •  
    (d) Mon. S. Gregorii: quod olim S. Pantaleonis, interdum etiam S. Sebastiani titulum sibi vindicavit. Ejus exordia nonnulli antiquissimæ traditioni adhærentes ducunt ab Helena Constantini Imperatoris Matre: quidam verò a prioribus recedentes, ac innixi Commentatoribus Baronii in tomo 3. Annalium in annotationibus Martyrologii ad diem 11. Junii sustinent, illius primordia repetenda esse a quibusdam Monialibus Græcis, atque Armenis, quæ a Barbaris exagitatæ, ne pudicitiæ jacturam facerent, e Patria extorres in Italiam se recepere; ex eisque nonnullæ constiterunt Romæ in loco, ubi nunc S. Maria in Campo Martio: reliquæ sacrum corpus S. Gregorii Armeni, & instrumenta passionis illius secum deferentes Neapolim appulerunt, ubi humaniter exceptæ Monasterium hocce excitarunt. Has sententias invicem pugnantes nos facile componi posse arbitramur, si supponamus advenas Virgines admissas fuisse apud prædictum Monasterium, quod jam incolebant Moniales aliæ tunc temporis ritum, ac Instituta Græcorum sectantes. Hìc tamen advertendum, Monasterium, seu Collegium illud primævum quoad omnia longe diversum fuisse ab altero, quod in præsentiarum nostris oculis obversatur. Priscum namque aliud non erat, quàm plurium domorum congeries circumsepta tamen pariete, qui clausura appellabatur. In earum medio erat Ecclesia, quæ Presbyteris, Monachis, sæcularibusque nonnumquam Ecclesiasticarum functionum occasione patebat. Singulis Monialibus propria tunc domus erat, nec ulli communis vita, aut perpetua Clausura, sed liberum unicuique erat ex illa egredi solatii causa, atque in illius ambitum consanguineos quoque, ac notos admittere. Nec ejusdem situs ibi tunc erat, ubi nunc Monasterium. Volunt namque non pauci, antiquum e regione præsentis consedisse eo in loco, ubi nunc vulgò Fondaco di S. Ligorio, Ecclesiamque adnexam fuisse fornici, supra quem nunc Turris Sacra novi Monasterii consurgit. Hactenus de primo S. Gregorii Monasterio, Ecclesia, atque vitæ Monialium genere; nam postquam Tridentino Concilio finis impositus fuit, juxta illius statuta cœpit Alphonsus Caraffa Archiepiscopus Neapolitanus anno 1565. Monasteriorum reformationi manum admovere. Hinc inter ceteras Moniales, has quoque S. Gregorii ad vitam communem amplectendam, perpetuæque Clausuræ votum emittendum allicere curavit, sed irrito conatu; non enim antiquum vivendi morem deserere voluerunt usque ad annum 1569. quo omnium prima Julia Caracciola tunc Abbatissa sollemnem emisit professionem die 27. Decembris, & post ipsam aliæ trigintatres die 17. Januarii sequentis anni. Rebus ita compositis, de novo Monasterio, novaque Ecclesia excitandis cogitare cœperunt, sicque jactis Monasterii fundamentis anno 1572. Ecclesiæ verò anno 1574. totum opus anno 1577. completum fuit, in eoque ad elegantissimam formam redacto usque in hodiernam diem incolatum habent Sacræ Virgines O. S. B. quæ, ut generis nobilitate, ita morum candore præfulgent. Hæc apud Celanum rerum Neapolitanarum accuratum Scriptorem, nam Mabillonius vix per transennam illud sub nomine S. Pantaleonis nominat. lib. 9. Annal. n. 9.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155111 (bullarium-franciscanum-3198), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155111 (mise à jour : 26/01/2021).