Description
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Clarissarum Ipren. Monasterium ad obedientiam Cardinalis Protectoris reducatur, & in dissidentes, & non obtemperantes animadvertatur. ex Reg. Vat. epist. 355. apud Vaddingum in Reges. Pontif. n. 42.
-
Anno 1299. die 13. Julii.
-
1299
-
BONIFACIUS &c.
Dilectis filiis ... Generali, & ... Provinciali in Provincia Franciæ Ministris Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ad audientiam nostram pervenit, quòd licèt Monasterium Ipren.a Ordinis Sanctæ Claræ Morinen.b Diœcesis receperit Regulam dictæ Sanctæ editamc a fel. record. Urbano Papa IV. prædecessore nostro, tamen Margareta dicta Coos, quæ pro Abbatissa, & Sorores sequaces ejus, quæ pro Conventu se gerunt, necnon Servitiales, & Conversi, ac familia ejusdem Monasterii adhærentes eidem, spiritu inobedientiæ, ac rebellionis assumpto, dilectis filiis nostris Matthæod Sanctæ Mariæ in Porticu Diacono Cardinali, & Visitatoribus constitutis ab eo, vel ejus auctoritate non obediunt, ut debent, & convenit, nec intendunt, quamquam Cardinalis ipse tam Ordinis Fratrum Minorum, quàm prædicti, & aliorum Monasteriorum constitutorum ubilibet, quæ dictam Regulam receperunt, sit Gubernator, Protector, & Corrector a Sede Apostolica deputatus: Unde auctoritate Cardinalis ipsius contra prædictam Margaretam, quæ pro Abbatissa, dictasque Sorores, quæ pro Conventu se gerunt, ac memoratos Servitiales, Conversos, & familiam diversi habiti dicuntur esse processus, etiam excommunicationis in personas ipsorum, & interdicti in ipsum Monasterium sententias continentes, a quibus ex certis causis, seu occasionibus ad præfatam Sedem asseritur appellatum, & propter hujusmodi rebellionem, & inobedientiam eorumdem, & quia visitationem, & correctionem non recipiunt, quæ auctoritate Cardinalis ejusdem in prædicto Ipren. Monasterio imminent pro tempore faciendæ, Monasterium ipsum in spiritualibus, & temporalibus multipliciter est collapsum in dispendium animarum hujusmodi rebellium, & scandalum plurimorum. Nos autem nolentes personas sexus fragilis anfractibus litigiorum involvi, & prædictarum rebellium animarum salutem, & prosperum statum ejusdem Ipren. Monasterii affectantes, elegimus super his per specialis, & opportunæ provisionis studium, dicto Ipren. Monasterio, ac personis ipsius utiliter, & salubriter subvenire. De circumspectione igitur vestra plenam in Domino fiduciam obtinentes discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel alter vestrum per vos, vel alium, seu alios ad prædictum Ipren. Monasterium accedentes a præfatis inobedientibus, & rebellibus, juramentis acceptis de parendo Ecclesiæ, ac dicti Cardinalis mandatis, quæ idem Cardinalis per se, vel alium, seu alios duxerit facienda super omnibus, super quibus per Cardinalem eumdem, vel ejus auctoritate invenietur esse processum, vel fore hujusmodi excommunicationis, aut interdicti sententias promulgatas, ad cujus juramenti præstationem, si opus fuerit, compellatis easdem, ex tunc auctoritate nostra ipsis juxta formam Ecclesiæ absolutionis ab hujusmodi excommunicatione beneficium impendatis, & præfatam interdicti sententiam relaxetis, ac impositâ pro qualitate delicti eis pœnitentiâ salutari, rigorem misericordiâ temperetis, ac in eodem Monasterio Ipren. visitationis, & inquisitionis officium exercentes corrigatis, & reformetis ibidem tam in capite, quàm in membris, quæ correctione, ac disciplina videritis indigere, & amoventes tam de dictis Sororibus, & Servitialibus, quàm etiam de Cappellanis, Conversis, & familia dicti Monasterii illos, quos pro pacifico ejusdem Monasterii statu videritis amovendos, easdem Sorores, Servitiales, & Conversos professos, quos vos amovere contigerit, in aliis Monasteriis ejusdem Ordinis collocetis, Cappellanis, & Conversis, de quibus expediens vobis videbitur, datâ licentiâ ad alios Ordines, qui tamen non sint laxioris observantiæ, prout concedit, & præmittit supradicta Regula, transeundi, præfatam insuper Margaretam Coos, ac Sororem Margaretam dictam Wicte, quæ dicto Monasterio præfuit aliquando, & extra ipsum Monasterium nunc moratur, seu pro Abbatissa se gerit ejusdem Monasterii, ad cessionem spontaneam inducatis. Alioquin pro bono, & pacifico statu ipsius Monasterii amoveatis easdem, ne ipsis de propriis juribus litigantibus, Monasterium ipsum grave in spiritualibus, & temporalibus dispendium patiatur, & nihilominus auctoritate prædicta præficiatis hac vice in Abbatissam ipsi Monasterio personam idoneam assumendam de eodem Ipren. Monasterio, vel etiam aliunde Ordinis dictæ Sanctæ eam ad suscipiendum dicti Monasterii Ipren. regimen, si necesse fuerit, compellendo, & facientes ei a Conventu ipsius Monasterii, ac aliis suis subditis obediri humiliter, ac intendi. Sorores verò Servitiales, Cappellanos, & Conversos, seu familiam extra Monasterium ipsum morantes, pro eo quòd noluerunt dictis Margaretæ dictæ Coos, quæ pro Abbatissa, & Sororibus, quæ pro Conventu se gerunt, consentire, reduci ad loca sua, & restitui ad sua officia faciatis. Non obstantibus quibuscumque processibus, & sententiis habitis, seu latis per Cardinalem ipsum, vel ejus auctoritate, & appellationibus a prædictis rebellibus, vel sequacibus, seu adhærentibus eis ad Sedem interjectis eamdem, cujuscumque tenoris existant, seu si aliquibus a prædicta sit Sede indultum, quòd interdici &c. (usque) mentionem. Contradictores autem, & rebelles per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fueris, auxilio brachii sæcularis. Quidquid autem super præmissis factum fuerit, Nobis per vestras patentes litteras vestro sigillo signatas harum seriem continentes quantocius intimetis. Datum Anagniæ III. Idus Julii, Pontificatus nostri Anno Quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CLXXI., p.490
-
(a) Ipren.: Videatur Bulla 405. Alexandri IV. Cum sicut ex parte &c. anno 1258. die 20. Febr. edita.
-
(b) Morinen.: de qua in prædicta Bulla no. (b).
-
(c) Editam: anno 1263. die 18. Octobr. ut ibi.
-
(d) Matthæo: de quo in aliis epistolis pluries dictum est.