« bullarium-franciscanum-3114 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    FF. O. Minorum Villæ Belnen. admittere queant ad sepulturam suæ Ecclesiæ quoscumque ibi sepeliri eligentes, aliquibus tamen pactionibus servatis. ex Reg. Vat. Pont. epist. 474. anni 2. ex Petro de Alva n. 25. & Meliss. in suppl. ad Vadding. in hunc annum n. 2.

  •  
    Anno 1296. die 20. Septembr.

  •  
    1296


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Dilectis filiis Ministro Ordinis Fratrum Minorum Provinciæ Burgundiæa & ... Guardiano, & Fratribus ipsius Ordinis loci Villæ Belnen.b Eduen.c Diœcesis ejusdem Provinciæd , ac ‥ Decano, & Capitulo Ecclesiæ Sanctæ Mariæ ejusdem Villæ Belnen. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Mente sollicitie reddimur, ut inter Religiosos, qui pacatam habere debent in arce pectoris sedem pacis, aliosque Ecclesiasticos viros, amputatis jurgiorum materiis, quæ quoniam mentium bene dispositarum consueverunt turbare quietem, pax solida vigeat, & ipsi inter se sinceram & mutuam caritatem habentes, tranquillis animis virtutum Domino famulentur. Sane olim inter vos invicem super eo, quòd vos filii Minister, Guardianus, & Fratres petebatis decerni jus vobis esse recipiendi ad sepulturam in loco vestro Villæ Belnen. Eduen. Diœcesis Parrocchianos Ecclesiæ Sanctæ Mariæ ejusdem Villæ Belnen. ac alios eligentes apud dictum locum sepeliri quæstione suborta, eâque diutiùs apud Sedem Apostolicam agitatâ, factâque Nobis super ipsius statu per dilectum filium nostrum J.f Sanctæ Mariæ in Vialata Diaconum Cardinalem ejusdem causæ a dicta Sede Auditorem concessum relatione fideli, comperimus privilegium Ordini prædicto super libera sepultura Ecclesiarum ipsius Ordinis a dicta Sede concessum, & quandam compositionem olim habitam inter vos partes per bonæ memoriæ Hugonemg tituli Sanctæ Sabinæ Presbyterum Cardinalem de mandato, ut dicebatur, Sedis ejusdem, quam vos Minister, Guardianus, & Fratres irritari, seu irritam pronuntiari debere ex certis causis, & defectibus dicebatis, necnon quia plures Apostolicas confirmatorias, & alias, ac aliorum litteras, & Instrumenta in dicta causa fore producta, quorum diversitas causam involvit, & definitionem ipsius ambiguam, & difficilem satis reddit. Attendentes igitur, quòd hujusmodi ambiguitatis articulo per juris terminato rigorem, vel universitas dicti Ordinis super jure dicti privilegiih præsertim propter exempli periculum, aut dicta Ecclesia Sanctæ Mariæ, cujus proventus pro magna parte in oblationibus mortuariis, & juribus Parrocchialibus dicuntur consistere, graviter lædi posset, consultiùs esse putamus per eum modum quæstionem sopire præfatam, quo neutra pretii magnum sentire valeat detrimentum. Quamobrem viam mediam eligentes, ac super ea ad instructionem nostram votis Procuratorum vestrorum, seu quæstionem ipsam prosequentium, licèt ad hujusmodi viam prosequendam, vel tenendam mandatum non habeant, indagatis a Nobis, Apostolica auctoritate decernimus, & ordinamus, quòd sepultura præfati Loci Belnen. secundùm tenorem privilegii universitati dicti Ordinis a præfata Sede concessi, sit libera, liceatque vobis Ministro, seu Guardiano, & Fratribus Parrocchianos dictæ Ecclesiæ Sanctæ Mariæ, ac Cappellarum dictæ Villæ Belnen. quæ omnes ipsi Ecclesiæ Sanctæ Mariæ subesse noscuntur, qui apud locum prædictum se elegerint sepeliri, ad sepulturam admittere, hoc modo servato, quòd ii ex eis, qui apud dictum locum sepulturam elegerint, priùs secundùm morem Patriæ ad Parrocchialem Ecclesiam deportentur, & de iis, qui cum funere, vel funeris occasione ad ipsam Parrocchialem Ecclesiam deferentur, vel ei dabuntur, seu offerentur ibidem, vos Minister, Guardianus, & Fratres nihil percipietis omnino, sed ea plene ipsi Ecclesiæ Parrocchiali remaneant secundùm morem in dicta Patria hactenus observatum, & primis funeralibus in ipsa Parrocchiali Ecclesia celebratis, mortuorum corpora confestim ad prædictum locum, in quo sepulturam elegerant, sine obstaculo quolibet deferantur, & nullo obsistente libere sepeliantur ibidem, ita quòd ea, quæ cum ipsis corporibus, vel sine eis funeris eorum occasione, portabuntur ad dictum locum, aut ei dabuntur, seu afferentur ibidem, per totum diem hujusmodi sepulturæ pro tertia parte sint dictæ Parrocchiali Ecclesiæ, & pro residuis duabus partibus loci prædicti, alios autem Parrocchianos præfatos apud locum eligentes sepeliri jam dictum liceat vobis Ministro Guardiano, & Fratribus, etiam modo non servato præfato, nec aliquo præterea communicato prænominatis Ecclesiæ, & Cappellis apud eumdem locum libere sepelire. Hujusmodi quoque ordinationem nostram, & omnia, & singula suprascripta a vobis Ministro, Guardiano, & Fratribus, ac Decano, & Capitulo, necnon Rectoribus, sive Prælatis, & Clericis Cappellarum prædictarum universis, & singulis sine contradictione suscipi, & inviolabiliter, ac perpetuò præcipimus observari, nec huic rei impedimento esse volumus, quòd vobis absentibus, nec Procuratoribus vestris ad hoc mandatum habentibus, ordinatio prædicta processit. Nos enim ordinationem ipsam eam firmitatem volumus obtinere, quam obtineret si a Nobis vobis concorditer supplicantibus, & expresse petentibus processisset; hujusmodi namque defectum, & quemlibet alium, qui ei objici posset, supplemus de plenitudine potestatis. Ceterum, cum sicut in electione hujusmodi liberum esse debet eligentis arbitrium, nec id vi, metu, minis, vel terroribus impediri, sic reprehensibile fore dignoscitur alienos Parrocchianos ad declinandum suæ Parrocchialis Ecclesiæ sepulturam, blanditiis, vel seductionibus provocare, vos Decane, & Capitulum, & Rectores, Prælati, & Clerici prædictarum Cappellarum impedire, seu quomodolibet retrahere Parrocchianos vestros apud dictum locum sepulturam eligere, vosque Minister, Guardiane, & Fratres eos ad sepulturam suam apud dictum locum eligendum illicere, seu reducere, aut malitiose, vel fraudulenter provocare caveatis omnino. Nos enim contrarium præsumentes excommunicationis sententiæ decernimus subjacere. Nulli ergo &c. nostræ constitutionis, & ordinationis &c. Datum Anagniæ XII. Kal. Octob. Pont. nostri An. II.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°XCIV., p.416

  •  
    (a) Provinciæ Burgundiæ: incolis la Bourgogne, Italis la Borgogna in Gallia, olim intra ampliores terminos extensæ, nunc intra arctiores contractæ. Dividitur in Ducatum & Comitatum. Ducatus caput Divio, Parlamenti Sedes sub Rege Franciæ. Comitatus verò Civitas princeps est Dola, Sedes Senatus. Comitatus, qui ab incolis la Franche Comtè, vel Comtè de Bourgogne appellatur angustior est Ducatu; continetur enim inter Ducatum, & Helvetios, Lotharingiam, & Bressiam, cum tamen Ducatus habeat a Septentr. Campaniam, ab Oriente Comitatum ipsum a Merid. Baujoviensem agrum, & ab Occid. Niverniensem, & Borboniensem Provincias.
  •  
    (b) Loci Villæ Belnen.: incolis Beaulne, Oppidi Galliæ Celticæ in Ducatu Burgundiæ, distantis ab Arari fluvio 4. leucis, 5. a Cabillone in merid. & 8. a Divione in Arctos. Hoc in loco jamdiu FF. Min. Cœnobium obtinuere, de quo Jordanus in Chron. MSS. sub Provin. Burgundiæ, & Custodia Divionen. Gonzaga Conv. 10. Prov. S. Bonaventuræ, & Vaddin. ad ann. 1296. n. 15.
  •  
    (c) Eduen.: meliùs Æduen ab Æduis, qui sunt populi Galliæ Celticæ, inter Ligerim, & Ararim, eorumque tractus nunc L’Autonois nuncupatur ab eorum præcipua urbe Autun incolis, Augustoduno Latinis.
  •  
    (d) Ejusdem Provinciæ: Sub duabus diversis Provinciis hunc Belnæ Conventum collocare videntur Jordanus in Chron. MSS. & Gonzaga in 3. par. de Orig. Seraph. Relig. Prior in Prov. Burgundiæ, posterior in Prov. S. Bonaventuræ; Sed sciendum, quòd quæ nunc S. Bonaventuræ Provincia nobis est, olim Provinciæ Burgundiæ nomine gaudebat, tunc videlicet, cum integram, & non dimidiatam obtinebamus.
  •  
    (e) Mente solliciti: quorum loco Petrus de Alva, & Melissanus relati legunt Mente sollicita.
  •  
    (f) Filium nostrum J.: Jacobum Columnam, de quo alibi.
  •  
    (g) Hugonem: de Billon, quem aliàs commemoravimus.
  •  
    (h) Privilegii: de quo passim in superioribus tomis, præsertim in 1. epist. Cum a nobis die 25. Februar. 1250. & tomo 2. epist. Cum a nobis petitur 15. Maii 1256.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155027 (bullarium-franciscanum-3114), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155027 (mise à jour : 26/01/2021).