Description
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
De legatis indistincte in pios usus relictis in Francia mille Marchas argenti eis concedit. ex Reg. Vat. epist. 291. apud Vaddingum in Reges. Pontif. n. 19. & ex Petro de Alva, & Astorga n. 13.
-
Anno 1296. die 17. Julii.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
Dilectis filiis ‥ Guardiano, & Fratribus Ordinis Minorum Parisien.a Salutem, & Apostolicam Benedict.
Paupertati vestræb, quam propter Deum voluntarie sustinetis, paterno compatientes affectu, ac volentes necessitatibus vestris per nostræ providentiæ studium aliquod temporale subsidium provenire, dilecti filii nostri Jacobic tituli Sancti Clementis Presbyteri Cardinalis Nobis super hoc supplicantis precibus inclinati, de legatis indistincte in pios usus relictis in Regno Franciæ mille Marchas argentid pro vestris necessitatibus, auctoritate vobis præsentium duximus concedendas. Volumus autem, ut si prætextu concessionis hujusmodi aliquid ultra prædictas mille Marchas receperitis, ipso facto excommunicationis sententiam incurratis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis, & voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire &c. Datum Anagniæ XVI. Kalendas Augusti, Pont. nostri Anno II.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXIX., p.403
-
(a) Parisien.: de quorum Conventu dictum est in 1. hujus Operis tomo.
-
(b) Paupertati vestræ: ad cujus levamen etiam Nicolaus III. scripsit Episcopo Pictavien. anno 1280. epistolam Circa ea, quæ summo &c. supra relatam.
-
(c) Jacobi: Thomasii Cajetani ex sorore nepotis Pontificis ex Ord. Min. Cardinalitia dignitate decorati ab eodem Pontifice die 17. Decembr. anni 1295. & vita functi, aut Kal. Januar. 1300. juxta Ughellum, aut anno 1304. juxta Ciaconium, Vaddingum, & alios. Vide August. Oldoini in nov. addit. ad Ciacon.
-
(d) Marchas argenti: de quarum genere, & valore persæpe in superioribus tomis hujus Operis dictum est.