Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Magistro Corrado Marpurgensi potestatem facit secum assumendi, quos ad hæresim e Teutonia extirpandam expedire noverit. (Ex Reges. Vatic. apud Bullarium Ordinis Prædicat. tom. 1. Bul. 7. pag. 20.)
-
Anno 1227. die 12. Junii.
-
1227
-
GREGORIUS &c.
Dilecto Filio Magistro Conrado de Marpurg a Prædicatori Verbi Dei Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Solicitudinem tuam, qua diligenter intendis ad investigandum in partibus Teutoniæ pravitatis hæreticæ sectatoresb, in Domino commendamus; dum pestis hujusmodi quanto serpit occultiùs, tanto graviùs vineam Dominicam in simplicibus demolitur: Quia verò efficaciùs procedere poteris ad hæresim de illis partibus abolendam, si aliqui a te fuerint in partem hujus solicitudinis evocati; discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus assumptis ad eandem solicitudinem, quos noveris expedirec, diligenter & vigilanter inquiras hæretica pravitate infectos in partibus memoratis; ut per illos, ad quos pertinet, zizania valeat de agro Domini extirpari.
Datum Anagniæ ii. Idus Junii Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°VI., p.30
-
(a) Conrado de Marpurg.: Ad quem complures Rom. Pontificis epistolæ utpote ab ipso verbi Dei contra hæreticos in Germania Prædicatorem constitutum, ut in Annal. Eccles. Raynaldi pluribus in locis; & de eo, ejusque qualitatibus, ac instituto erudite scribit Waddingus ad annum 1226. n. 47. & 48.
-
(b) Hæreticæ pravitatis sectatores: Varios ut Patarenos, Leonistas, sed potissimum Stadingos, quorum errores, & flagitia descripsit Auctor illius temporis Albertus Stadensis; & a quibus tandem nece sublatus est Conradus.
-
(c) Quos noveris expedire: Assumpsit autem secum ad laborem Fr. Gerardum Ordinis Minorum probatæ vitæ virum, qui cum eo per dictos hæreticos Stadingos martyrium fecit anno 1233. die 3. kalendas Augusti juxta Marpurgum ex Chronici Schafnaburgen. Continuatore, aliisque; ut ostendetur ad epist. Quærit assidue perfidia &c. hujus Pontificis anno 1233. die 31: Augusti scripta.