« bullarium-franciscanum-3096 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Relaxat juramentum ab eis factum de non recipiendis pluribus Sororibus. ex Reg. Vat. epist. 419. apud Vaddingum in Reges. Pontif. n. 16.

  •  
    Anno 1296. die 26. Junii.

  •  
    1296


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ, & Sororibus Ordinis Sanctæ Claræ in Nusciaa Colonien. Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Exhibita Nobis vestra petitio continebat, quòd cum vos essetis olim in tanto numero, quòd Monasterium vestrum esset ad hoc nimiùm oneratum, maxime cum de recipiendis pluribus in Sorores vestras multæ vos instantiùs infestarent; vos inconsulte statutum in vestro Monasterio edidistis, ut nulla reciperetur a vobis, donec essetis ad trigenarium numerum primò redactæ, statutum hujusmodi juramento firmantes. Verùm quia postmodum processu temporis percepistis, quòd statutum, & juramentum hujusmodi, si serventur, possent in non modicum animarum vestrarum, & ipsius Monasterii præjudicium redundare; cum nonnunquam talem personam contingeret forsitan recusari, ex cujus receptione posset animarum salus, & magna ipsius Monasterii, ac etiam aliorum ædificatio provenire; Nobis humiliter supplicastis, ut super hoc vobis providere, salubriter dignaremur. Nos igitur, qui libenter personis, & locis Religiosis consolationis, & ædificationis commoda procuramus, vestris supplicationibus inclinati, vobis, ut, non obstante juramento prædicto, possitis non passim, sed illas tantùm supra jam dictum numerum personas laudabiles in vestras, & vestri Monasterii Monachas, & Sorores recipere, ex quarum receptione magna videatur posse vobis, Monasterio vestro, & populo ædificatio provenire, dummodo ad id totius vestri Conventus accedat assensus, auctoritate præsentium duximus concedendum. Datum Anagniæ VI. Kalendas Julii, Pontificatus nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXVI., pp.399-401

  •  
    (a) Nuscia: al. Novesio incolis Nuys ad Rhenum a Metropoli Colonia non multùm distante; ubi Clarissarum Monasterium dicitur excitatum anno 1287. ut est apud Vaddingum ad ann. 1304. n. 44.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155009 (bullarium-franciscanum-3096), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155009 (mise à jour : 26/01/2021).