« bullarium-franciscanum-3094 »


Description

  •  
    Boniface VIII (1294-1303)

  •  
    Confirmat donationem Ecclesiæ S. Petri factam Fratribus Ord. Minorum ab Episcopo, & Capitulo Civitatis Tropeæ. ex Vat. Reg. ep. 391. apud Vadd. in Reg. Pont. n. 17. & ex Petro de Alva n. 11.

  •  
    Anno 1296. die 17. Junii.

  •  
    1296


  •  

    BONIFACIUS &c.

    Dilectis filiis ... Guardiano, & Fratribus Ordinis Minorum Troppen.a Salutem, & Apostolicam Benedict.

    Cum a Nobis petitur, quod justum est, & honestum, tam vigor æquitatis, quàm ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri, ad debitum perducatur effectum. Exhibita Nobis siquidem vestra petitio continebat, quòd cum in Terra Troppen. Fratres vestri Ordinis locum, vel habitaculum non haberent, plebs Troppen. devotionis, & charitatis spiritu ducta Fratres eosdem ad habitandum in eadem Terra instanter inducens Venerabili Fratri nostro J.b Episcopo, & dilectis filiis Capitulo Troppen. humiliter supplicavit, ut Fratribus memorati Ordinis pro eorum mansione, & habitaculo Parochialem Ecclesiam Sancti Petri sitam juxta ripas Tropeæ spectantem ad collationem ipsorum Episcopi, & Capituli, quæ tamen collata erat in beneficium Nicolao Presbytero Ecclesiæ Troppen. cum horto sibi contiguo concedere dignarentur; ipse autem Episcopus hoc pro salute animarum inibi habitantium utile, ac necessarium reputans, de consilio & consensu præfati Capituli prædicto Nicolao pro æquivalenti beneficio quadam Cappellâ ejusdem Troppen. Ecclesiæ collatâ, præfati Nicolai ad id libero, & expresso accedente consensu, prædictam Ecclesiam Sancti Petri cum horto sibi contiguo Fratri Roberto tunc Guardiano Fratrum Loci Montis Leonisc prædicti Ordinis, & Fratri Thomæ de Morano recipientibus vice, & nomine Ministri Provinciæ Calabriæ, ac Fratrum dicti Ordinis, prout spectabat ad eum, duxit canonice concedendam; eosque de dicta Ecclesia Sancti Petri, & horto per suum annulum præsentialiter investivit, adjiciens, quòd Parochiani ipsius Ecclesiæ Sancti Petri ad Parochialem dictæ Tropen. Ecclesiæ devolvantur: quòdque si dictos Fratres, habitaculo ipsius Ecclesiæ derelicto, ad alias mansiones se transferre contigerit, liceat sibi, & successoribus suis Ecclesiam ipsam Sancti Petri, & hortum ad jus, & proprietatem ipsius Tropen. Ecclesiæ revocare; prout de iis omnibus per patentes litteras ipsius Episcopi sigillo munitas pleniùs continetur. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, quod super hoc per eumdem Episcopum provide actum est, ratum, & gratum habentes, id auctoritate Apostolica ex certa scientia confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis &c. Datum Anagniæ XV. Kalendas Julii, Pontificatus nostri An. II.d.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXIV., pp.398-399

  •  
    (a) Troppen.: Tropæa, & Tropia, incolis Tropea, urbs Episcopalis Calabriæ ulterioris in ora Maris Tyrrheni sub Archiepiscopo Rhegiensi, hinc 45. mill. pass. recedens in Boream, & 12. ab Hipponio in occas. De Conventu O. M. inibi existente mentionem faciunt Jordanus in Chron. MS. Rodulphius in Prov. Calabriæ, & Custodia Rhegii, & Vaddin. ad hunc annum n. 19.
  •  
    (b) Fratri nostro J.: cujus nomen etiam Ughellum latet, quem etiam fugit, quo tempore ad hanc Sedem evectus fuerit, aut suos dies compleverit.
  •  
    (c) Loci Montis Leonis: de quo in 3. hujus Oper. tomo pag. 435. not. (b) verba fecimus, ibique per epistolam Nuper dilecto 13. Januar. 1280. confirmavimus, quæ contra Rodulphium asserit Vaddingus ad annum 1280. n. 9. nimirum Fratres Minores ante annum 1282. Montis Leonis in aliquo tugurio, aut conductitiis ædibus habitasse, eisque postmodum anno 1282. novum Cœnobium a loci illius incolis fuisse constructum.
  •  
    (d) Anno secundo: Hinc a vero aberrat Rodulphius hanc Bonifacii VIII. confirmationem referens ad annum 8. sui Pontificatus.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155007 (bullarium-franciscanum-3094), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/155007 (mise à jour : 26/01/2021).