Description
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Constitutionem Innocentii IV. de Monialium cura habenda confirmat. ex Reg. Vat. epist. 227. & Roderico Bul. 4. apud Vaddingum in Reges. Pontif. n. 14. extat & in Speculo Minor. trac. 2. f. 14.
-
Anno 1296. die 4. Junii.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
Dilectis filiis ‥ Generali, & Provincialibus Ministris Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apost. Bened.
Quasdam litteras fel. record. Innocentii Papæ IV. prædecessoris nostri, quæ Nobis præsentatæ fuerunt, inspeximus diligenter, & earum tenorem, ut de ipsis certitudo in posterum habeatur, de verbo ad verbum præsentibus fecimus annotari, qui talis est. Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei Dilectis filiis ‥ Generali, & Provincialibus Ministris Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem. Licèt olim quibusdam vestrum &c.a Nos igitur ejusdem prædecessoris vestigiis inhærendo, prædictas litteras, & processus per eas habitos approbantes, ac omnia in litteris ipsis contenta, quæ idem prædecessor statuit, inviolabiliter observari debere auctoritate præsentium decernentes, discretioni vestræ ad instar dicti prædecessoris per Apostolica scripta mandamus, quatenus omnia præmissa, etiamsi eædem litteræ de cetero nullatenus apparerent, circa præfata Monasteria, & eorum personas, sive Ordinis Sanctæ Claræ, sive Sancti Damiani, sive Minorissæ dicantur, exequi diligenter, & sollicite studeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ approbationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c. Datum Anagniæ V. Nonasb Junii, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXX., pp.395-397
-
(a) Vestrum &c.: Videatur 142. Constitutio Innoc. IV. in primo hujus Bullarii tomo relata p. 420. Licèt olim quibusdam.
-
(b) V. nonas. leg. 11. Nonas.