« bullarium-franciscanum-309 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Hortatur, ut Orientali Imperio succurrat, & clam agat apud Gallicanos Præsules ad trigesimam reddituum suorum Imper. Balduino usque in triennium pendendam 1. (Ex Regest. Vatic. epist. 311., apud Raynaldum ad hunc annum num. 23., & 24.)

  •  
    Anno 1238. die 24. Novembris.

  •  
    1238


  •  

    GREGORIUS &c.

    Charissimo in Christo filio Ludovico illustri Francorum Regi Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Inæstimabilis muneris gratiam inclytæ recordationis Progenitoribus tuis Regibus Franciæ in eo cœlesti provisione collatam, quod ipsos, ut gloriæ fierent æternæ participes, a longis retro temporibus exaltationis Ecclesiæ, catholicæ Fidei magnificos gestatores ad mentem nostram grandi exinde lætitia sæpe reducimus; eamque pluries repetitam nostris adhuc tibi litteris replicamus, credentes, ut quo ab ipsis exempla uberiori ad eum manantia rivulo recipit, eo illos, quibus ipsum nobilitas sanguinis, & Regia celsitudo parificant, virtutum conetur operibus superare. Illi quidem Ecclesiam Dei expensis, laboribus, & proprio sanguini non parcentes a faucibus persecutorum eripere, extirpare hæresim, Fideique hostes comprimere, & quandoque Terram sanctam de Paganorum meruerunt manibus liberare, propter quod ipsorum memoria in compositione odoris affecta, & in omni ore quasi mel suavissimum indulcata regali Excellentiæ suggerit, suoque supplicare videtur honori; ut idem Rex sedula meditatione considerans, quod ex occupatione Constantinopolitani Imperii Orientalis Ecclesia in gravium frusta Schismatum scinditur; Terræ Sanctæ, de qua non nisi per ipsum securus haberetur reditus, subsidium impeditur; ager Dominicus diversarum hæresum spinis occupatur, & tribulis; & omnium Latinorum timetur periculum in partibus habitantium Orientis, ad subventionem illius dictorum Progenitorum sequendo vestigia auxilium, & consilium plena efficacia tribuat; ac exindè suo nomini perpetuæ gloriam laudis acquirat.

    Licet enim ad deliberationem dicti Imperii, ut Terræ sanctæ non minus, quam ei valeat provideri, Apostolica Sedes multos labores, & expensas subierit; quia tamen, nisi Nobis devotorum, & Fidelium ad id suffragetur auxilium, tantum negotium nostrarum virium metas excedit; te ad perfectionem ipsius, quod & honorem personæ tuæ, & salutem animæ nihilominus continet, duximus invocandum. Verum quia dignum videtur, & congruum, ut Ecclesia, cujus id respicit honorem, & commodum, ad hoc auxilium conferat opportunum; celsitudinem Regiam rogandam duximus attentè, & hortandam, in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus secretò, & singillatim apud Prælatos Regni tui, & primò apud eos, qui familiaritate speciali sublimitati Regiæ sunt adstricti, ut liberaliter, & benignè assentiant, quod Ecclesiæ, & Clerici suarum Diœcesum in trigesima reddituum suorum usque ad triennium prædictis Terræ Sanctæ, & Imperio provideant; ac dicti Prælati super assensu petito Nobis litteras suas patentes transmittant; regalis providentia interponat sic favorabiliter, sic efficaciter partes suas, quod exindè Deum merearis habere propitium; & per sollicitudinem regalem prædicta Terra, & Imperium de impiorum manibus liberentur.

    Datum Laterani viii. Kal. Decemb. Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCLXXX., p.256

  •  
    Eodem etiam argumento, subdit Raynaldus num. 15., ad Reginam scripsit, ut Regem ad tantum opus incitaret, ac Præsules ad suam operam in id conferendam impelleret: simillimisque litteris ad Angliæ Regem exaratis ad auxilia submittenda, ac navandam in ea re divinæ gloriæ operam solicitavit; ad Richardum quoque Cornubiæ Comitem hac de re scripsit; forsan & ad alios.

    1

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151769 (bullarium-franciscanum-309), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151769 (mise à jour : 15/12/2020).