« bullarium-franciscanum-2901 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Adeuntibus certis anni diebus devotionis causâ Ecclesiam Fratrum Minorum Bergomen. indulgentia conceditur. ex autographo sub plumbo in Archivo nostri Conventus S. Francisci dictæ Civitatis, & ex Vat. Reg. Pontif. ep. 324. n. 15. an. 4.

  •  
    Anno 1291. die 3. Julii.

  •  
    1291


  •  

    NICOLAUS &c.

    Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Sal. & Ap. Ben.

    Vitæ perennis gloria &c. Cupientes igitur, ut Ecclesia dilectorum filiorum ‥ Guardiani, & Conventus Fratrum Minorum Pergamen. congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui Ecclesiam ipsam in Nativitatis, Purificationis, Annunciationis, & Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis, & Beati Francisci, in cujus honorem eadem Ecclesia dicitur esse constructa, ac Beati Antonii Confessoris festivitatibus, & per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes devote visitaverint annuatim, de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, unum annum & quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum apud Urbem veterem V. Nonas Julii, Pontificatus nostri Anno IV.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DI., p.266

  •  
    (a) Hæc Ecclesia consecrata fuit anno sequenti die VI. Kalendas Septembris a Roberto Longo Episcopo Bergomen. ex Guarino in Synopsi Ecclesiæ Bergomen. & de ea nos supra.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154814 (bullarium-franciscanum-2901), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154814 (mise à jour : 26/01/2021).