« bullarium-franciscanum-2696 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Ut Fratres 3. Ordinis S. Francisci sibi eligant Visitatores, & Procuratores ex Fratribus Ord. Min. Ministros verò ex suo Ordine. ex Speculo Min. trac. 2. fol. 39. & Roderic. Bul. 8. apud Vaddingum ad hunc ann. n. 45. Regesti Pontif. extat apographum & in nostris S. Francisci Bergomen. & S. Crucis Florentin. Archivis.

  •  
    Anno 1290. die 8. Augusti.

  •  
    1290


  •  

    NICOLAUS &c.

    Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Unigenitus Dei filius, cujus livore sanati sumus, & Sanguinis fonte regenerati, solus suam fundavit Ecclesiam, & supra petram Fidei mox nascentis erexit, Beatoque Petro Apostolorum Principi æternæ vitæ Clavigero Cælestis, & æterni simul Imperii jura commisit, dispersos Israel ad Ovile suum ministerio passionis inductos ligandi, atque solvendi sibi, & in eo Successoribus tradito Principatu. Quare Romano Pontifici, ejusdemque Principis in Principatu hujusmodi Successori hæ vigiliæ præcipuæ, & solertiæ sedulæ studia, & desideria non vacua imminent ex debito Apostolicæ servitutis, ut Ecclesiam ipsam novo semper fœtu multiplicet, & congreget illi gregem & disciplinis, & regulis informatum. Nam humanæ naturæ conditio tamquam vas figuli subjecta frangitur, & facile reparatur; propterea siquidem fideles ejusdem Ecclesiæ, ut in azymis sinceritatis, & veritatis alitos, vigilanter oportet cavere, ne Successores ejusdem Principis ordinationibus, vel doctrinis minorando detrahant, vel quoquomodo labiis detractionis obsistant; cum secundùm Apostolum ordinationi sit obvius, qui potestati resistit. Cum itaque ille gloriosus Beatus Franciscus Confessor eximius igne caritatis succensus, verbo & opere Apostolorum discipulus ad ampliandam in Domo Domini familiam plenus spiritu veritatis consurgens, ut ambulantium in tenebris pedes eruditionis sine litteris dirigeret in viam salutis æternæ; quemadmodum Ordinem instituerat Pœnitentiuma titulo insignitum, in quo normam tradidit promerendi æterna: Nos Ordinem ipsum opportunis favoribus prosequi, & ad ejus augmentum benigniùs intendentes, ut quod in Zelo ipsius Confessoris extiterit, incrementis augeretur virtutis, ejusdem Ordinis professores adjectione nostræ sollicitudinis magis, ac magis de virtute proficiant in virtutem, Ordinem ipsum approbando, ordinationes nonnullas salutaris persuasionis nostris litteris in eodem Ordine duximus observandas, inter cetera eisdem Fratribus paterno consulentes affectu, ut hujusmodi normam vivendi sequerentur, & sequendo amplecterentur eamdem. Et cum naturalis persuadeat ratio, & rationi æquitas acquiescat, ut prædicti Ordinis professores ob ipsius Confessoris reverentiam dilectorum filiorum nostrorum Ordinis Minorum dirigantur, & regulentur doctrinâ, qui utriusque Ordinis almus extitit institutor, de Ordine supradicto Fratrum Minorum Visitatores, & Procuratores assumere procurentb. Verùm quia, proh dolor! nonnulli ex Ordine prædicto Pœnitentium Ecclesiæ, & Confessoris eorumdem degeneres filii adversus persuasionem, & consilium hujusmodi consurgentes non metuunt affirmare, quòd hujusmodi nostro consilio acquiescentes, illosque sequi volentes salvari nequeunt in eodem Ordine Pœnitentium; nec formidantes præsumptuosiùs agere in hac parte, callidis suggestionibus subvertunt ipsi consilio adhærere cupientium voluntates, illudque adimplentes prohibitionibus præsumptuosis, & molestationibus gravibus persequendo. Nos præsumptores hujusmodi nolentes conniventibus oculis pertransire prohibemus, ne quis onus ejusmodi professionis, cujuscumque conditionis, & status existat, ausu nefario præsumat impedire; quatenus omnes dicti Ordinis Pœnitentium Regulam observantes, qui hujusmodi nostrum cupiunt sequi consilium, illud adimpleant, & sequantur: Decernentes omnino processus contra hujusmodi nostrum consilium adhærentes habitos, & habendos nullius existere firmitatis. Ceterum quoniam cupimus vehementer hujusmodi nostrum salubre consilium adimpleri, omnes, qui illud susceperint, & adimpleverint reverenter, Apostolicæ, & nostræ benedictionis gratiam amplius consequantur, & gaudeant privilegiis ejusdem Ordinis Pœnitentium ab eadem Sede concessis, & in posterum concedendis. Impedientes verò, quominus præmissum adimpleant consilium, quòd ab hujusmodi impedimento desistant, per locorum Ordinarios compesci volumus, & mandamus. Non obstantibus quibuscumque privilegiis sub quacumque forma verborum obtentis, per quæ effectus præsentium posset quodammodo impediri. Et insuper volumus, quod hujusmodi Fratres nostro salubri consilio adhærentes debeant habere Ministrosc de se ipsis juxta formam in prædicta Regula comprehensam. Datum apud Urbem veterem VI. Idus Augusti, Pontificatus nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCXCVI., p.168

  •  
    (a) Instituerat pœnitentium: anno 1221. ex Annal. Minor.
  •  
    (b) Procurent: in cap. verò 16. eorum Regulæ dicitur: Visitatorem habeant Sacerdotem, qui alicujus approbatæ Religionis existat.
  •  
    (c) Ministros: ex cap. præsertim 15. dictæ Regulæ.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154609 (bullarium-franciscanum-2696), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154609 (mise à jour : 26/01/2021).