« bullarium-franciscanum-2417 »


Description

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Vetat ne aliarum Religionum Monasteria, vel loca Assisii; extra verò civitatem, ne infra 200. cannarum spatium, ædificentur. ex Vatic. Reges. epist. 34. apud Vaddingum ad hunc ann. n. 6. Regesti Pontifici. Habetur autographum sub plumbo Assisii in Archivo nostri sac. Conventus S. Francisci, editum ab Auctore Collis Paradisi lib. 2. p. 39.

  •  
    Anno 1288. die 30. Aprilis.

  •  
    1288


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis filiis ‥ Ministro Provinciæ,a & ‥ Custodib Sancti Francisci, ac Fratribus Ordinis Minorum de Assisio Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Dum solicitæ considerationis indagine perscrutamur, quòd Rex ille munificus, qui dat affluenter, & non improperat; quique personas, & loca Fidelium donis prosequitur, gratiis prævenit, attollit honoribus juxta suæ inscrutabilis beneplacitum voluntatis, Civitatem Assisii multipliciter honoravit, gloriosa Beatorum Francisci Confessoris, & Claræ Virginis corpora in ea benigniùs collocando: Dum etiam sedulò intra pectoris claustra revolvimus, quòd vos mundanis opibus derelictis, quæ, cum blandiuntur, illudunt, extremæ paupertatis amplectentes insignia, victum vobis piæ mendicitatis studio vendicatis; quòdque nonnullæ aliæ Ordinum diversorum personæ sibi per eleemosynam necessaria vitæ quærunt; vestro libenter statui providemus, ut eò commodiùs divinis insistatis obsequiis, quò status ipse uberiori fuerit tranquillitate suffultus, ac per habitatores Civitatis ejusdem, quorum erga prædictos Fratres noscitur fervere devotio, vestris contingat abundantiùs necessitatibus subveniri. Inde fit, quòd nos Apostolicâ auctoritate statuimus, & etiam ordinamus, ut nulli omnino Mulierum mendicantium, vel non mendicantium, seu aliarum quarumlibet, aut Religiosorum mendicantium Ordini liceat Oratorium, Monasterium, Ecclesiam, vel locum Religiosum in Civitate prædicta, vel ejus suburbiis, seu etiam extra ipsam infra ducentarum cannarum spatiumc quocumque modo habere: Quòdque nullus pænitus de Ordinibus non mendicantibus possit in Civitate, ac suburbiis memoratis, seu extra illa infra prædictum spatium Oratorium, Monasterium, Ecclesiam, vel religiosum locum de novo acquirere, sive construere, vel ædificare; aut ab alio, vel aliis constructum, vel ædificatum habere quomodolibet, vel tenere. Per hoc autem Ordinibus illis non mendicantibus, qui Oratoria, Monasteria, Ecclesias, vel loca religiosa in Civitate, ac suburbiis supradictis ad præsens obtinere noscuntur, nequaquam intendimus aliquod præjudicium generari, quin ea retinere libere, & habere, ipsisque, prout consueverunt hactenus, uti possint; ac etiam ædificare in illis, & habere Conventum sui dumtaxat Ordinis in eisdem, transferendi ea in Religiosos alios dictis Ordinibus non mendicantibus licentiâ pænitus interdictâ. Nos enim ex nunc irritum, & inane decernimus, ac nullius prorsus esse momenti, si quid contra hujusmodi, statutum, & ordinationem nostram quacumque auctoritate a quoquam fuerit attentatum. Nulli ergo &c. ordinationis, constitutionis &c. Datum Romæ apud S. Petrum II. Kal. Maii, Pontificatus nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°XVII., p.17

  •  
    (a) Provinciæ: Umbriæ, al. S. Francisci.
  •  
    (b) Custodi: nempe Præfecto Conven. Assisiat.
  •  
    (c) infra cc. cannarum spatium: infra hic ponitur pro intra: Jam autem Clemens IV. statuerat loca Mendicantium personarum Religiosarum inter se ccc. cannis distare debere, quam distantiam postea ad cxl. cannas contraxit: sed & antea & pro loco Clarissarum, & pro illo Fratrum Minorum Assisiat. legem ccc. cannarum considerat: verùm cum generatim ad cxl. retracta fuisset, ut dictum est, hìc Pontifex aliam pro hoc Conventu distantiam esse decernit.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154330 (bullarium-franciscanum-2417), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154330 (mise à jour : 26/01/2021).