Description
-
Martin IV (1281-1285)
-
Dent operam, ut Portugalliæ Rex cum Prælatis sui Regni se æquitati accommodet, ac tum initam a Sede Apostol. concordiam confirmatum iri. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 11. apud Raynaldum ad hunc annum num. 26., & seqq.)
-
Anno 1284. die 25. Martii.
-
1284
-
MARTINUS &c.
Venerabili Fratri …a Episcopo Legionen.b , & dilectis Filiis … Decano, & .... Archidiacono de Ledesma Salamantin.c Diœcesis Sal., & Apostolicam Benedictionem.
Ex parte Venerabilium Fratrum Nostrorum .....d Archiepiscopi Bracharen., & Episcoporum Regni Portugalliæe fuit propositum coram Nobis, quòd nonnulli ex ipsis unà cum prædecessoribus aliorum contra quondam Alfonsumf Portugalliæ Regem super injuriis, & gravaminibus, quæ sibi, Ecclesiis, & personis Ecclesiasticis in derogationem Ecclesiasticæ libertatis; nec non Conciliis, & habitatoribus Regni Portugalliæ per eumdem Regem, & suos irrogata, & irrogari dicebant, coram fel. record. Clemente g quondam, & postmodum coram recolendæ memoriæ Gregorio h Summis Pontificibus prædecessoribus Nostris tàm illos, quàm nonnullos alios Articulos obtulerunt; super quibus eumdem Regem, ut injurias, & gravamina, quæ seriatim exprimuntur in illis, jam eis illata corrigeret, & in futurum a similibus abstineret per varias Apostolicas sub certâ formâ litteras obtinuere moneri: & demum idem prædecessor Gregorius reputans præmissis super hoc monitionibus paritum non fuisse, super prædictis quandam provisionem, sive ordinationem de Fratrum suorum consilio edidit diversarum pœnarum, & sententiarum excommunicationis, & interdicti adjectione vallatami, eamque tam ab ipso Rege, quàm ab ejus successoribus in Regno prædicto statuit, & decrevit in perpetuum observandam. Et quia nec dictus Rex eam observaverat, nec Dionysius Rex Portugalliæ ipsius Alfonsi Filiusj, & in dicto Regno successor observare curabatk; idem Regnum, quod per eosdem Prælatos dudum antea ex certis causis fuerat interdictum, per eandem præfati prædecessoris Gregorii provisionem, sive ordinationem Ecclesiastico interdicto subjectum extitit, & existit; & præfatus Rex Dionysius excommunicationis sententiâ innodatus non absque gravi animarum periculo, quæ proinde jam diutiùs Divinorum Sacramentorum sunt participatione privatæ. Propter quod Archiepiscopo, & aliquibus ex Prælatis aliis supradictis cum eodem Rege Dionysio convenientibus ad pacis & concordiæ inter se tractatum habendum, præfati articuli dicto Regi Dionisio in suâ generali Curiâ quàm pluribus Religiosis, Baronibus, Militibus, & nonnullis de Communitatibus Regni ejusdem ad hoc in eâdem Curiâ congregatis, exhibiti, & coram eo lecti plenè, plane, & diligenter expositi extiterunt: idemque Rex Dionysius de consensu & auctoritate ipsius Curiæ, & Consiliariorum suorum ad eosdem articulos singulariter liberâ & spontaneâ voluntate respondit Archiepiscopo & Prælatis eisdem acceptando responsiones ipsius, si super hoc Apostolicæ Sedis interveniret assensusl. Memoratis itaque Prælatis & Rege Dionysio petentibus per Nos hujusmodi tractatum, sive compositionem inter eos habitam confirmari, & firmari taliter, quòd robur perpetuum obtineret: Nos responsiones prædictas discussimus, & invenimus nonnullas ex eis, & si forsan in pluribus juri consonas, captiosis tamen adjectionibus involutas, quas in formam redigi fecimus juri conformem, & omnis captionis expertem, ut ei, si petitum fuerit, absque conscientiæ scrupulo, prout expedire videbitur, beneficium confirmationis accedat: reliquas verò defectivas comperimus, nec juris auctoritate munitas, sed ab omni censurâ discordes &c.m
Datum apud Urbemveterem viii. Kal. April., Pontificatus Nostri Anno Quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXIII., p.519
-
(a) Ven. Fratri …: N.
-
(b) Legionen.: Vulgo Leon di Spagna caput Regni Legionen. sub Archiepiscopo Compostellano.
-
(c) Ledesma Salamantin.: Vulgo Salamanca veteris Castellæ Civitas, in cujus agro extat Ledesma Oppidum vino celebre, quod Vasæus censet esse Bletisam.
-
(d) Ven. Fratrum Nostrorum …: Tellii ex Ord. Min. anno 1278. a Nicolao III. promoti, ut ibi visum est ex epist. 18. die 6. April. data.
-
(e) Episcoporum Regni Portugalliæ: Tunc Portugalen. Conimbrien. Visen. Lamacen. Aurien. Tuden. Lucen. Asturicen., & Mindonien., Ulyssiponen., Egitanien., Silven., ac Elborensis; quorum Egitanien. ex Ord. Minor. erat.
-
(f) Alfonsum: De quo dictum est non semel in 1. hujus Operis tomo.
-
(g) Clemente: Hujus nominis IV., de qua re legi poterit Raynaldus ad ann. 1268. n. 38. & seqq.
-
(h) Gregorio: X. hujus nominis, cujus litteras ad Regem Alfonsum reprehensionis apud cit. Raynaldum legimus ad ann. 1273. n. 25. & 26. relatas.
-
(i) Vallatam: Quam vulgavit præfatus Raynaldus ad ann. 1275. n. 21. & seqq., & nos 106. Constit. Gregorii X. hujus voluminis.
-
(j) Filius: Et S. Elisabethæ maritus.
-
(k) Curabat: Hinc extat & Joannis XXI. epist. ad eumdem Regem de his rebus apud cit. Raynaldum ad ann. 1277. n. 12. & 13., & Rex anno 1279. moriens testamento mandavit omnia, quæ abstulerat, restitui; illatasque Ecclesiis injurias resarciri; ut ex eodem Raynaldo ad eum ann. n. 29.
-
(l) Assensus: Extat, inquit Raynaldus ad hunc ann. 1284. n. 28., in Pontif. Regesto libellus, in quo illatæ Ecclesiasticæ rei injuriæ recensentur, atque ad singula pene capita Dionysius negat illatas fuisse, ac elaboraturum, ne post hac inferantur: atque ad illius libelli calcem singuli adjecti sunt articuli, quibus a Dionysio hactenus factum satis non fuerit, nimirum &c. quæ apud eumdem videri possunt.
-
(m) Discordes &c. Subjungit Pontifex supradictis ea, quæ ibi notata sunt. Verum cum a Pontifice responsiones omnes Regis non approbatæ essent nulla concordia secuta est, sed demum sub Nicolao IV., ut ibi videbitur ex diplomate Occurrit nostræ &c. anno 1289. Nonis Martii dato, in quo hæc epistola integra refertur.