« bullarium-franciscanum-2304 »


Description

  •  
    Martin IV (1281-1285)

  •  
    Mandat, ut auxilium præstet Inquisitori contra hæret. pravit. in Provincia Romana, & hæreticis; eorumque filiis, ac nepotibus publica officia non concedat. (Ex Autographo in Archivo Ord. apud SS. XII. Apostolos teste Petro de Alva, & Supplementi Wadding. Autore sub ann. 1283. num. 1. non sine tamen errore.)

  •  
    Anno 1284. die 26. Februarii.

  •  
    1284


  •  

    MARTINUS &c.

    Dilecto Filio Nobili viro Annibaldoa Potestati Viterbiib Sal., & Ap. Ben.

    Inter alia, quæ Nobis ex officio Apostolatus incumbunt, Nos decet solerti diligentiâ providere, quòd damnatam hæresim se adversus Fidem Catholicam extollentem severitate canonicâ deprimamus; Et ideò libenter operosum studium, & studiosam operam adhibemus, ut Ministri Dei, & Ecclesiæ ad persequendam, & extirpandam pestem hujusmodi auctoritate Sedis Apostolicæ ordinati prosequendi commissum in hac parte sibi ministerium liberam absque impedimenti cujuslibet obice habeant facultatem. Cum itaque dilecto Filio Fratri Angelo de Reatec Ordinis Minorum Inquisitori hæreticæ pravitatis ab eâdem Sede in Romana Provinciad deputato circa executionem eorum, quæ ratione hujusmodi commissi sibi officii nonnumquam imminere noscuntur, tui favoris auxilium, tui præsidii fulcimentum sint non modicum oportuna; Nos diligentiùs attendentes; quòd cum sis vir Catholicus de genere ortus Catholicoe, te decet sic erga Fidei incrementa fervére, quòd persecutores hujusmodi pravitatis favorabiliter prosequaris, & credentes firmiter, quòd ex magnæ devotionis affectu, quem erga Nos, & Apostolicam Sedem geris, libenter Nostris beneplacitis te coarctes, Nobilitatem tuam rogamus, & hortamur attentè, per Apostolica tibi scripta mandantes, quatenus eidem Inquisitori super omnibus, quæ ad prædictum officium Inquisitionis pertinent, humiliter pareas, & efficaciter obtemperare procures: damnatos, seu confessione propriâ, vel aliàs de prædicta pravitate convictos, eorumque Filios, & nepotes ad publica officia contra Santiones legitimas nullatenus admittendo; mandatum Nostrum in hac parte taliter implens, quòd tuæ devotionis promptæ sinceritas possit exindè non immeritò commendari.

    Datum apud Urbemveterem v. Kalendas Martii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LX., pp.516-518

  •  
    (a) Annibaldo: Forsan de Annibaldis spectatissima familia Romana.
  •  
    (b) Viterbii: Tusciæ Romanæ, & Patrimonii S. Petri capitis.
  •  
    (c) Fr. Angelo de Reate: Qui postea fuit Episcopus Nepesinus, ut infra; non Augustinus, ut in cit. Waddingi supplemento.
  •  
    (d) Romana Provincia: In qua Viterbium, ut dictum est.
  •  
    (e) De genere ortus Catholico: Nam si de Annibaldis, paulo ante extiterat Fr. Annibaldus ex Ord. Prædicat. S. R. E. Cardinalis de quo Annales ejusdem Ordinis.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154217 (bullarium-franciscanum-2304), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/154217 (mise à jour : 26/01/2021).