Description
-
Martin IV (1281-1285)
-
Superioribus Ordinis potestatem facit instituendi Syndicos seculares pro rebus Fratrum ministrandis. (Ex Autographo Conventus Rothomagen. apud Speculum Minorum trac. 2. f. 50., & Conventus Salmanticen. apud Rodericum tom. 1. Bull. Apost. pro Regul. num. 1., & Waddingum ad hunc annum num. 7. Reges. Pontif., extat & Apographum sub plumbo Bergomi in Archivo nostri Conventus S. Francisci, Pragæ etiam ac Viennæ Austr.; cusum verò in Firmamentis trium Ord. trac. 2. f. 12.)
-
Anno 1283. die 18. Januarii.
-
1283
-
MARTINUS &c.
Dilectis Filiis ‥a Generali, & Provincialibus Ministris, ac Custodibus universis Ordinis FF. Minorum Sal., & Ap. Ben.
Exultantes in Domino, quòd sacri vestri Ordinis professores in Dei beneplacitis confirmati promptitudine devotionis, & operis illius student imitari vestigia, ejusque vias summoperè custodire, qui descendens a Patre luminum, & servi formam accipiens se in laudis sacrificium placabilem hostiam immolavit; cogitare inducimur honesta remedia, quibus dicti Ordinis pura observantiab in sui vigore servetur; iidemque Fratres, qui pro nullâ re temporali possunt in Judicio experiric, exclusis quibuslibet sollicitudinibus, liberiùs, & quietiùs Divinis vacent obsequiis, & offerentium, donantium, concedentium, aut in ultimâ voluntate relinquentium Ordini prædicto, vel Fratribus ejusdem Ordinis aliquid propter Deum pia intentio non fraudetur: sicque Nos sollicitudini, qua prædictus Ordo pro suis necessitatibus, quotiens ingrueret necessitas, vel utilitas suaderet, recurrere ad Romanam Ecclesiam cogeretur, ad quam omnium rerum mobilium, & immobilium, quibus Fratres uti possunt, jus, proprietas, & dominium nullo medio spectatd; pensatâ incommoditate, vel difficultate potiùs, quæ per hoc ingeri posset Fratribus supradictis benigniùs indulgentes: volentes quoque hæredum, & Executorum negligentiis obviare; ut Fratres secundum modos licitos, & congruos ipsi Ordini relictis sibi in testamentis eleemosynis non fraudentur; ac sperantes, quòd his, quæ pro statu prospero dicti Ordinis agenda fuerint, per vos eò salubriùs, & utiliùs consuletur, quò majori fueritis in hac parte auctoritate muniti, Discretioni vestræ, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, personas speciales, quæ non sint de ipso Ordine, nominandi pro locorum indulgentiâe singulorum, quas personas per vos taliter nominatas in his administrationem legitimam generalem, & liberam gerere, & ipsos veros, & legitimos administratores, Oeconomos, Syndicos, & actores esse de plenitudine potestatis præsentium auctoritate constituendo decernimus; qui res ipsas, & rerum prædictarum pretium, & prædictas eleemosynas nomine ipsius Ecclesiæ recipiant per eosdem in Fratrum ipsorum utilitates (prout eis licet ex Regula, vel declaratione Regulæf) convertenda, sicut, & quando a te, Filii Generalis, vel singulis aliis vestrum in Provincia, vel Custodia sibi decretâ, vel ab eisdem Fratribus de assensu vestro extiterint requisiti; ac eædem personæ petendi, exigendi, recipiendi, alienandi prædicta, transigendi quoque, & paciscendi, conveniendi, & promittendi, remittendi, refutandi, quietationem faciendi, agendi, defendendi, ac in animas eorum de calumniâ, & veritate dicendâ, jurandi; & cujuslibet alterius generis juramentum præstandi cum illis, & contra illos, qui hujusmodi res mobiles, & immobiles, pretium earum vel relictas eleemosynas Fratribus in testamentis occuparent, vel violenter auferrent; sive contra voluntatem Fratrum quomodolibet detinerent; & generaliter in omnibus causis pro rebus, & locis hujusmodi ad ipsam Ecclesiam spectantibus ipsorum Fratrum usui concessis; nec non pro immunitatibus, libertatibus, & juribus ac privilegiis, & indulgentiis eorumdem, sine cujuslibet satisdationis, & cautionis onere plenam, generalem, liberam habeant auctoritate Apostolicâ in Judicio, & extra Judicium potestatem; revocandi quoque personas easdem, & earum quamlibet, ac alias eis subrogandi, vel nominandi per supradictum modum nominationis, quotiens opportunum fuerit, quæ eamdem in prædictis, vel similem habeant potestatem, plenam, & liberam concedimus auctoritate præsentium facultatemg. Nulli ergo omnino homiminum liceat hanc paginam Nostræ Concessionis, & Constitutionis &c. Si quis &c.
Datum apud Urbemveterem xv. Kalendas Februarii, Pontificatus Nostri Anno Secundoh.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XL., p.502
-
(a) Filiis …: Bonagratiæ, de quo alias superius actum est; quique hoc anno in vigilia B. Francisci die Dominica mortuus est Avenione sepultus ante majus Altare, ex Salinbene Parmensi hoc anno scribente in Chron. Ms. pag. 426., non autem anno 1284., ut habet Waddingus ad eum ann. n. 1.
-
(b) Ordinis pura observantia: Hæc evertunt quorumdam interpretationem, arbitrantium, puram observantiam commaculari per Bullam Clementis IV. Obtentu Divini Nominis.
-
(c) In judicio experiri: Ut & ista.
-
(d) Nullo modo spectat: Quod antea sanxerunt Gregorius IX., Innocentius, & Alexander IV., ceterique illorum successores præsertim Nicolaus III.
-
(e) Indulgentia: Leg. indigentia, ut in diplomate Innocentii IV. mox citando.
-
(f) Regulæ: A Romanis Pontificibus facta, inter quos & Clemens IV. in Bulla jam dicta.
-
(g) Facultatem: Omnium primus, quod sciatur Gregorius IX. concessit Procuratorem Cœnobio Assisiatensi anno 1240. per litteras Cupientes; postea Innocentius IV. Generali, & Provincialibus Ministris copiam instituendi pro singulis Conventibus juxta locorum indigentiam fecit.
-
(h) Hos Syndicos diploma convellendo sustulit, prohibuitque Joannes XXII. diplomate Ad conditorem Canonum &c. sed restituit Bonifacius IX., & Martinus V. confirmaruntque alii Rom. Pontifices.