Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Rescribit ad ejus petitiones, & de subsidio pro transfretatione petito. (Ex Tomo 2. Thesauri novi Anecdot. PP. Martene & Durand. epist. 628. col. 589., & ex Vatic. Reges. epist. 478. tom. 4.)
-
Anno 1268. die 27. Aprilis.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Dilecto Filio nobili viro … Comiti Pictavien.a Sal., & Ap. Ben.
Dilectum Filium Fratrem Philippum Ordinis Fratrum Minorumb, quem ad Nostram destinasti præsentiam, benigne recepimus; & super his, quæ ex parte tuâ coram proposuit nobis, audivimus patienter; & petitiones, quas Nobis tuo nomine obtulit, liberaliter admisimus, quantum Nostram honestatem decuit. Sanè super tui subsidio passagiic tua noscat Nobilitas, quod nihil certum tibi ad præsens possumus respondere, donec Legatum in Alemanniamd destinemus: sed tunc auxiliante Domino poterimus inde necessitati tuæ consuleree.
Datum Viterbii v. Kalendas Maij, Pontificatus Nostri Anno Quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLXVII., pp.157-158
-
(a) Comiti Pictaviensi: A. Comiti Pictaviensi, & Tholosano scripserat jam Pontifex anno 1266. aliis de rebus epist. 260. apud cit. Martene & Durand. col. 305. Porrò Pictavia regio Gallice Poictou in Aquitania est, & notior, quam ut explicari oporteat; ut & Tolosa. Comes vero Pictaviensis erat Alphonsus frater germanus S. Ludovici Regis.
-
(b) Fr. Philippum Ordinis FF. Minorum: Cujus nulla est mentio in Annal. Minor., sed Pictaviensis Cœnobii alumnum extitisse crediderim, cum illius loci A. Comes Pictaviensis magnus benefactor asseratur ex monumentis ejusdem Cœnobii.
-
(c) Passagii: Transfretationis videlicet in Terram Sanctam, Palæstinamque contra Saracenos: ita enim tunc appellabant illud iter, & expeditionem, quam obire decreverat Comes: jamque anno 1267. ad exemplar S. Regis ejus fratris Crucis signum pro illo itinere assumserat.
-
(d) Legatum in Alemaniam: Qui an posthac destinatus fuerit, cum non multo post Clemens vita excesserit; & quisnam ille fuerit, in Annal. Eccles. non invenitur.
-
(e) Necessitati tuæ consulere: Nemo miretur, si talis Comes, & Princeps, & Regis Francorum frater a Romano Pontifice subsidium exposcit: tot enim, tantæque sunt in bellicis præsertim transmarinis, expeditionibus expensæ, ut ipsi Reges etiam potentissimi, etiam Imperatores decimas, aliasve collectiones Ecclesiasticas simili de causa petierint, & obtinuerint. Ceterum Comes una cum S. Rege fratre suo sub initium veris anno 1270. ingressus est iter maritimum, & ad littus Africum applicuit, ibique egit cum aliis Crucesignatis, quæ in dictis Annalibus leguntur.
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153820 (bullarium-franciscanum-1907), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153820 (mise à jour : 26/01/2021).