Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Confirmat iterum promotionem Fr. Marci Assisiatis Ord. Min. in Episcopum Cassanen., etsi contra Sedis Apostol. statutum factam. (Ex Reges. Vatic. epist. 11. apud Waddingum in Regest. Pontif. num. 24.)
-
Anno 1268. die 20. Aprilis.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Venerabili Fratri ‥ Episcopo Albanen. Apostolicæ Sedis Legatoa Salutem, & Apost. Benedictionem.
Significavit Nobis Venerabilis Frater Noster Marcus de Assisiob Ord. FF. Minorum Cassanen. Episcopusc; quod dudum, significante nobis dilecto Filio ‥ Generali Ministrod Fratrum ejusdem Ordinis, quod licet per litteras Sedis Apostolicæe fuerit inhibitum; ut nulli Fratres ipsius Ordinis, si eos in Episcopos eligi, aut postulari fortè contigerit, electioni, vel postulationi de se factæ auderent aliquatenus consentire; nec aliquis Archiepiscopus, seu quicumque alius Prælatus, vel etiam Legatus Sedis ipsius dictos Fratres, nisi de Generalis Fratrum ejusdem Ordinis, vel Provincialium Ministrorum, qui pro tempore essent, licentiâ, & consensu, aut speciali mandato Sedis ejusdem ad Episcopatus, vel alias quaslibet dignitates extra dictum Ordinem assumere præsumerent, vel etiam ordinare: Per easdem quoque litteras sit decretum irritum, & inane, quidquid contra inhibitionem hujusmodi a quibuscumque contingeret attentari, autoritate Apostolicâ semper salvâ; nonnulli tamen Fratres Ordinis memorati intra legationis tuæ terminosf existentes electionibus, seu postulationibus de se ad Archiepiscopatusg & Episcopatush diversos legationis ejusdem factis, contra inhibitionem, & decretum earumdem de facto confirmati esse dicebantur. Nos ad dicti Ministri instantiam tibi per Nostras litterasi duximus injungendum; ut inquisitâ super his diligentius veritate, prædictos Fratres, quos taliter promotos invenires ad hujusmodi, seu ad alias quaslibet dignitates, ab officio, & beneficio auctoritate nostrâ suspenderes, etiam si ad consecrationem processum esset quomodolibet per quoscumque; eosdem quoque sic suspensos ad nos mitteres infra competentem terminum, quem eis duceres peremptoriè præfigendum, pro meritis recepturos. Verùm cum idem Frater electioni, seu postulationi de se factæ in Episcopum Cassanen. absque dicti Ministri licentiâ de mandato tuo consenserit; ac tu postmodum eum feceris in Episcopum consecrari; Nos attendentes multiplicia dona virtutis, gratiæ, ac laudabilis vitæ merita dicti Fratris, super quibus laudabile sibi testimonium perhibetur, sperantes quoque, quod per ipsius Fratris ministerium Cassanen. Ecclesia in spiritualibus, & temporalibus votiva, Deo auctore, provenient incrementa; mandamus, quatenus cum eodem Fratre, quòd decreto, & inhibitione, & aliis supradictis nequaquam obstantibus, hujusmodi provisio facta de ipso Fratre in Cassanen. Episcopum, ac quidquid actum est circa eam robur obtineat firmitatis; quodque etiam idem Frater Episcopus, ac Pastor dictæ Ecclesiæ legitimè remanere, ac officii sui debitum exequi liberé valeat; prout expedire videris, auctoritate Nostra dispenses, supplendo nihilominus auctoritate eâdem omnem defectum, si quis prædictorum occasione extitit in præmissis, vel in aliquo præmissorum.
Datum Viterbii xii. Kalendas Maij, Pontificatus Nostri Anno Quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLXVI., p.157
-
(a) Apostolicæ Sedis Legato: Rodulpho, de quo dictum est supra ad alias Bullas, præsertim ad illam Licet nostris &c. hoc anno die 14. Januarii editam.
-
(b) Marcus de Assisio: Cujus mentio facta est in prædicta Bulla Licet nostris tibi &c.
-
(c) Cassanen. Episcopus: In Calabria, de quo & Waddingus, & Ughellus tom. 9. Italiæ Sac. agunt.
-
(d) Generali Ministro: S. Bonaventura.
-
(e) Per litteras Sedis Apostolicæ: Nempe primum Innocentii IV. anno 1252. die 22. Aprilis, & postea Alexandri IV. anno 1256. die 9. Junii, ac insequenti anno die 28. Maji.
-
(f) Intra Legationis tuæ terminos: Quod est in Regno utriusque Siciliæ cis, & ultra Pharum.
-
(g) Ad Archiepiscopatus: Ut forsan Joannes Barensis Archiepiscopus anno 1259. assumptus; neque enim alius occurrit eo in Regno ex Ordine FF. Minorum ad Archiepiscopatum evectus.
-
(h) Et Episcopatus: Nimirum Casertanus, Asculanus, & Cassanensis, qui sciantur.
-
(i) Per nostras litteras: Quæ forsan amplius non extant; certè vulgatæ non habentur. Extant quidem in hanc rem illæ ad Magistrum Generalem Ordin. Prædicat. incip. Significavit Nobis &c. dat. hoc anno die 21. Junii; estque Bulla 85. Clementis IV. in tom. 1. Bullarii ejusdem Ordinis: quarum ad exemplum editas puto illas etiam ad Ministrum Generalem Ord. Minor. ante diem 14. Januarii hujus anni, ut elicitur ex ejusdem Pontificis litteris Licet nostris tibi &c. eidem Episcopo Albanensi datis, & supra relatis.