Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Mandat asservari, & custodiri depositas res defuncti Episcopi Paphen. apud ipsos; nec eas aliò asportari permittant sine sua facultate sub pœna &c. (Ex Autographo in Assisiati Archivo Conventus S. Francisci.)
-
Anno 1268. die 6. Aprilis.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Dilectis Filiis … Custodi, & Fratribus Ordinis Minorum de Assisio Sal., & Apost. Benedictionem.
Cum quædam de rebus bonæ memoriæ ‥ Paffen. Episcopia, quæ fuerunt deportatæ cum duobus somariisb conducentibus illas Assisium; te Fili Custos, & Venerabili Fratre Nostro ‥ Assisinat. Episcopoc consciis, sint apud Domum ipsamd deposita; volumus, & præsentium vobis auctoritate in virtute obedientiæ, & sub pœna excommunicationis, quam mandati nostri contemptores eo ipso incurrere volumus, firmiter præcipiendo mandamus, quatenus depositum hujusmodi bonorum, quæ fuisse sciveritis, aut credideritis Episcopi supradictie & alia, si quæ sunt de rebus ejusdem Episcopi, nemini tradatis; nec asportari mittatis ab aliquo sine Nostra licentia speciali; quin immo illud faciatis cum diligentiâ custodiri; donec aliud super hoc vobis duxerimus injungendum. De rebus autem ipsius Depositi reddatis Nos per vestras litteras certiores.
Datum Viterbii viii. Idus Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLX., p.153
-
(a) Paffen. Episcopi: De quo dictum est ad præcedentem epistolam die 24. Martii Episcopo Assisiatensi missam.
-
(b) Somariis: Asinis sic ab Italis, & Gallis ob sarcinam vulgo Soma, quam deferre coguntur, nuncupatis, al. Sagmariis.
-
(c) Assisinat. Episcopo: Nicolao, de quo in notis ad supradictam epistolam ad eum die 24. Martii scriptam.
-
(d) Apud Domum ipsam: Nempe Cœnobium Assisiat. S. Francisci.
-
(e) Episcopi supradicti: Paphensis in Cypri Regno; cui datus est successor Petrus, qui & factus fuit illius Regni Cancellarius ex Codice Diplomatico Ordinis Milit. Hospital S. Joannis Hierosolimitani tomo 1. ad annum 1269. num. 148.