Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Electi Treviren. crimina recenset, responsiones excutit, eumque suspensione mulctat officii, ac beneficii. (Ex Vatic. Regesto Pontif. epist. 134. to. 3. anno 3., & apud Autorem de Gestis Archiepiscoporum Treviren. n. 253.)
-
Anno 1267. die 19. Decembris.
-
1267
-
CLEMENS &c.
Ad perpetuam rei memoriam.
Avia rectitudinis plures ducit in devium; plures a Patrum terminis trahit in exterminium effrons malitia Prælatorum, qui de suâ præsumentes potentiâ, dum peccandi sibi pro libito vendicant libertatem, a subditorum animis Dei prorsus timorem abigunt, qui non esse timendum existimant, quod a suis vident Pastoribus non timeri. Verus ergo Vicarius Jesu Christi, cui cura debet esse de omnibus, cum sit datus a Domino super omnes Ecclesias speculator; licet in tantâ nequeat multitudine populi Christiani singulorum vultus agnoscere; debet saltem diligenter attendere, & fideliter indagare Præsidentium famam, & vitam; ne cum tandem ad manum venerit numerantis, ab eodem grex perditus requiratur, tanquam gregem ipse perdiderit; dum ab ejus custodiâ furem, vel mercenarium non amovit. Hinc est, quòd felicis memoriæ Urbanus Papa a prædecessor Noster, cum ad ejus pervenisset auditum, quòd Henricusb Treviren. Electus Palleo non obtento, Archiepiscopum in suis litteris se nominare præsumens in Reni flumine theloneum, sive pedagium motu proprio instituerat; & hoc ipso ligatus excommunicationis sententiâ Divina celebrabat officia; immò quantum erat in ipso potius prophanabat; erat insuper symonìa, perjurio, sacrilegio, homicidio, & criminibus aliis irretitus; bona Treviren. Ecclesiæ dilapidans, & consumens; inquisitionem super præmissis omnibus primò Venerabilibus Fratribus Nostris … Warmacien., & … Spiren. Episcopisc, & dilecto Filio … Abbati de Rodequirleed Præmonstraten. Ordinis sub certâ formâ commisit; quorum processus sibi exhibitos prædecessor idem reputans defectivos, idem negotium Fratribus Willhelmo, & Roricoe de Ordine Fratrum Minorum iteratò commisitf; qui licet diu juxta datam sibi peritiam magis fortè fideliter, quam prudenter in negotio laborassent, quia tamen juris apices in omnibus non attenderant; Nos eorumdem processum Nobis exhibitum de Fratrum Nostrorum consilio justitiâ cassavimus exigente; prædicentes eidem Electo tunc in Nostrâ præsentiâ constituto, quòd inquisitionem contra ipsum ab eodem prædecessore commissam per Nos, vel alios, prout videremus expediens, prosequi volebamus. Cumque postmodum super certis articulis sibi traditis respondisset nunc a Nobis, nunc ab aliis, quibus hoc interdum commisimus, requisitus; a nonnullis Ecclesiæ Treviren. Canonicis sæpè fuimus excitati, ut responsiones ipsius discuteremusg ad plenum; cum per eas ut firmiter asserebant, ab ejusdem jugo pestifero dicta posset Ecclesia liberari. Sanè licet id distulerimus multo tempore negotiorum undique confluentium impediti concursu; responsiones tandem colligentes easdem; & quasdam excusationes ab eodem oblatas, tàm super articulis in rescripto dicti Prædecessoris Nostri contentis, quàm super aliis, quæ Nostro tempore postmodum emerserunt, collationem cum Fratribus Nostris habuimus diligentem. Et quidem, ut, omisso quòd se non habens Palleum Archiepiscopum nominaverat; quod, licet esset erroneum, simplicitati, vel errori scriptoris poterat imputari; a theloneoh, quod imposuisse dicitur, sumamus initium: ex confessione liquet ipsius, quòd uno anno illud vendiderat, & magnum pretium inde perceperat; quod utique novum esse videtur non posse ambigi, nisi concessione, seu privilegio Principis, aut continuatâ perceptione a tempore, cujus non extet memoria, valeat excusari. Quòd si novi pedagii fuit impositor; latas dudum contra tales a Romanis Pontificibus, & annis singulis innovatas sententiasi non evasit. Nec juvare se poterat, ut videtur, litteris bonæ memoriæ H.j Tituli Sanctæ Sabinæ Presbyteri Cardinalis, a quo, vel cujus auctoritate fuerat absolutus; qui licet Sedis Apostolicæ Pœnitentiarius generalis existeret, & a sententiis posset absolvere generalibus, si aliud non obstaret; ab hac tamen nequivit absolvere; cum super ea facta esset per Nostrum prædecessorem, ut diximus, certis personis commissio specialis; pro qua etiam mandabatur citari, ut veniret ad Curiam pro meritis recepturus; cum nec generalis Legatus in causis commissis alii specialiter quicquam possit; & regulariter in omni jure generi per speciem derogetur. Sed nec absolutio Fratris Martinik Pœnitentiarii Minoris eidem utilis videbatur ratione consimili; non obstante quòd ejus littera continebat se de dicti prædecessoris Nostri speciali mandato ab omni eum excommunicationis sententiâ absolvisse; cum de mandato non constet; & etiamsi constaret, hujusmodi generalitas illam specialem sententiam non includeret, de qua non extitit cogitatum; nisi de speciali commissione prædictâ facta fuisset mentio in mandato. Sed non ad istam sententiam, de qua agimus, absolutio potest extendi, super quam absolventis intentio minimè ferebatur; cum prorsus incredibile, quin etiam detestabile videatur, ut ligatus pro certâ pecuniæ quantitate, quam Papali debebat Cameræl, a tali sententiâ absolutus, si prædictam pecuniam certâ die non solveret; non in illam solummodo, sed in alias relaberetur sententias; sicut habet series litteræ Fratris Martini prædicti. Unde rectus non patitur intellectus, quod de aliis sententiis senserit, quàm de illis, quæ in eum fortasse pluries ob dictam pecuniam, quam se soluturum juraverat, prout dicitur, fuerant promulgatæ; ex quo videtur posse concludi ulterius, quod nec ab illis efficaciter extitit absolutus; si de aliis tacuit; cum talis absolutio prodesse nequeat; cum obreptitia sit censenda; quam etiam veritatem intelligens nullatenus exhibere deberet. Quòd verò ad defensionem dicebatur ipsius, latam contra Impositores sententiam eum non tangere, cum decessor ipsius dictum pedagium percepisset; & sic non iste impositor dici poterat, sed impositoris successor; satis validum, & ad ejus defensionem sufficiens aliqui reputabant; cum nec nominis dicatur impositor, quicumque nominat alium suo nomine; sed qui primus imposuit ipsum nomen. Ad quod poterat responderi, quod de factis licitis & illicitis non est dandum judicium uniforme, quæ enim licitè prædecessor obtinuit, quodam jure continuo ad ejus transeunt successorem: undè & una persona in talibus æstimatur. Ubi verò de illicitis agitur, seu delictis; decessorem cum successore non unam personam dicimus, sed capita potius singulorum inspicimus, qui delinquunt; & idcirco promissoris, qui vim promisit non facere, vis alia dicitur, quam hæredis, nec est propriè continuitas in illicitis: Undè vitiosa possessio alteri, vel ei altera non accedit. Sanè quotquot primo succedant novum ponentes pedagium, cum scelus proprium prosequantur, impositores ubique sunt censendi. Nam & in Machabeorum historiâ de pueris legimus Alexandri, quod imposuerunt sibi diademata ipsi, & Filii eorumdem, post ipsos; quod profectò sic debet intelligi, quòd cum in Regnis per violentiam occupatis jus aliquod non haberent; novam singuli committebant injuriam; & ideo singuli sibi diademata imponebant: hoc etiam satis approbat Canon antiquusm, qui Episcopis prohibet ex usu etiam gravamen, seu servile officium imponere subditis, evidenter insinuans, quod præcedens usus illicitus prosequentem usum hujusmodi impositorem non prohibet nominari. Civili rursum cautum est sanctione, quòd licèt exercitor pro Magistri delicto, quem non ipse, sed alius proposuerat, teneatur interdum ignorans; si tamen scit, & patitur; ipse adeo eum imposuisse videtur; ut secundum communem & celebrem intellectum non quasi pro imposito ab alio teneatur, sed potius a se ipso. Si ergo, ut dicit, percipiebat novum pedagium prædecessor; successor utique, qui scivit, & passus est percipi, imposuisse dicendus est verius, quam impositum percepisse. Secundò videbatur idem Electus pernitiosè fuisse negligens, cum per sex annos & amplius in Pallei, quod instanter petere debuisset, petitione cessasset: & hoc ipso juxta Sacrorum Canonum sanctiones dignitate commissâ carere debebatn; qui licet fel. record. Alexandri, & Urbani temporibus prædecessorum Nostrorum se id per suos petisse Nuntios speciales assereret, addens quod etiam vacante Ecclesiâ, idem petierat a Collegio Cardinalium; confessus est tamen, quod nostro tempore non petierat; quia a Fratribus Nostris aliquibus ei dictum extiterat, ut dicebat, quod contra ipsum inquisitione pendente nullo modo daretur eidem. Tertiò videbatur inexcusabilis, qui, prout confessus est coram Nobis, Philippum quondam Meten. Episcopum confirmavit, & consecrari mandavit; quem negare non poterat pati intolerabilem in litteratura defectum; cum id esset in partibus illis notorium; nec eum latére poterat, qui Decanus Meten. Ecclesiæ fuerat multo tempore; in qua idem Philippus erat Canonicus cum eodem; nec sufficere videbatur ad excusationem ipsius, quod non ipse examinaverat, sed examinandum commiserat personis providis & discretis; cum patenter indigni examinandi non sint, sed a limine potius repellendi; nec excusat negotiorum instantia, quam allegat; cum ipsius defectum tam patulum, quamvis plenariè sibi notum deprehendere facilè in transcursu etiam potuisset, & aliis in judicio publicare. Quanti similiter reatus existat indignos Ecclesiis Collegiatis præficere, satis indicat Generale Conciliumo; dum testatur nihil magis Ecclesiis Dei officere; ex quo sequitur nihil superioribus arctius evitandum; nihil in transgressoribus arctius puniendum. Quartò verò reperiebatur culpabilis, quia cum per sex annos & amplius Sacerdos fuerit, nec unam Missam, prout habet ejus confessio, celebravit; quod quàm gravis sit culpæ, satis indicat generale Conciliump, quod tam graviter illos arguit, ac etiam puniendos ostendit, qui vix celebrant ter, vel quater in anno; & quod dixit ab initio se excusans, quod non celebraverat, quia Palleum non habuerat; frivolum esse liquet; cum ante receptum Palleum licet quædam Pontificalia non debuerit exercere; bene tamen & liberè poterat celebrare. Sed non prodest, quod addidit, quod habebat conscientiam aliquantulum scrupulosam; quia eò peccavit gravius, quod sibi salutari remedio non providit. Quintò constabat per confessionem ipsius, quod memorato Urbano prædecessore Nostro Altare quoddam in Urbeveteri consecrante, ipse inter Episcopos alios assistentes eidem una cum eis consecrationis peregit officium, quod sibi videbatur inhibitum Palleo nondum habito; cum non sit ratio, cur cum alio debeat alibi consecrare, qui in sua existens Diœcesi, vel Provincia præsumere talia non deberet. Sextò reus perjurii videbatur, quia per publicum instrumentum sigillo roboratum ejusdem evidenter apparebat, quod certam quantitatem argenti in transacto jamdudum termino quibusdam Senensibus Mercatoribus solvere debuisset; quibus adeo satisfacere non curavit, quod etiam eisdem conquerentibus coram Nobis contendere, quam cedere maluit cum eis litem in judicio contestatus. Sed ad sui defensionem proposuit, quòd contractus hujusmodi extitit simulatus, conditionalis etiam, & non purus, facti processum in hunc modum proponens. Dixit siquidem, quod licet dictum contineat instrumentum se fuisse confessum, quòd sexcentas marchasq receperat a Mercatoribus antedictis, nullam prorsus receperat; nec spe futuræ numerationis sibi faciendæ istud confessus fuerat; immò cum alio tractatum habuerat, quod a Rege Riccardor dari sibi duodecim milia marcarum argenti efficaciter procuraret; quæ prædecessori suo idem Rex dare voluerat; et si hoc, ut prædictum est, ille, cum quo tractaverat, procuraret, tunc idem Electus sexcentas marchas dare debebat eidem per manus Mercatorum dictorum; & ideo se dictis Mercatoribus obligavit in sexcentis marchis prædictis; quas tamen nec ipsi Mercatores dare illi tertio, nec ipse Electus Mercatoribus tenebantur, donec essent præmissa per illum tertium efficaciter procurata. Verùm continetur in Instrumento prædicto, quòd si marchas prædictas in termino præfixo non solveret; nec Palleum, nec consecrationem peteret, nec reciperet, donec esset prædicta quantitas persoluta; & ad omnia supradicta complenda juramento proprio se astrinxit. Ex iis autem grandis objectio contra eum videbatur insurgere; nam si quæ asserit, non probaverit; cum stare oporteat instrumento; convincitur de perjurio manifestè: Si verò probaverit, quod proponit, commisisse videtur evidentissimè simoniam, quam committi testantur Canones, sive detur, seu permittatur, vel recipiatur pecunia, ut spirituale quod fiat; sive etiam, ut non fiat. Cum igitur iste contraxerit mutuum sub conditione saltem, ut dicit, & donec solvisset, ad non recipiendam consecrationem, & Palleum non petendum se juramento astrinxerit; censendus est simoniacus, ut videtur; nec proderit, si dicatur, quod defecit condicio; & idcirco contractus habendus est pro infecto. Nam in contractibus conditionalibus, & potest suspendi obligatio, & purè symonia committi; sicut in usurariis judicamus. Nam & qui promittit pecuniam, si Ecclesia sibi detur; & qui stipulatur usuram, si sors soluta sibi non fuerit certa die; reus est criminis; etiamsi conditio non existat; nec est in casu hujusmodi symonia solius intentionis, quæ deletur per pœnitentiam; cum sit hæc intentio non occulta, sed certis pactionibus denudata. Septimò dicebatur, quod excommunicationem incurrerat, quia … Abbatem Sancti Mathiæs, & duos ejus Monachos Sacerdotes in Castro ejus captivos nec liberaverat; nec procuraverat liberari. Ad quod responderat, se fecisse quod poterat; quia… Officiali Treviren., & … Priori Fratrum Prædicatorum, ac … Guardiano Fratrum Minorum in Confluentiat mandaverat, quod monérent eum, qui Castrum tenebat, ut eos redderet; alioquin denuntiarent excommunicatum eumdem; & comminarentur eidem, quod Feudis, quæ a Treviren. tenet Ecclesia, privaretur. Ex iis verò suam malitiam satis detegere videbatur; nec enim fideliter fecerat, quæ facere debuisset; nam licet habeat communis opinio, quòd dictus Abbas; quem ipse reputat inimicum, captus fuit saltem in favorem ipsius; & ipse Electus plus non fecerit, cum tamen & comminationem exequi per alium potuisset; & excommunicasseu, & excommunicationis aggravasse sententiam multis modis non caret scrupulo societatis occultæ tam manifesto facinori desinens obviare. Iis igitur, & aliis, quæ ad præsens discuti poterant diligenter inspectis; licet multis prudentibus videretur, quod Nos contra memoratum Electum procedere gravius valeremus; quia tamen aliqua de facto proposuit, quæ eum in aliquo forsitan relevarent; ut eò justius, quò & certius in negotio procedamus, ad aliqua infra certum probanda terminum eum admittere proponentes, prout requiret justitia, & equitas suadebit; ne in ipsius manibus Treviren. Ecclesia interim naufragetur, ab officio, & beneficio eum suspendimus summam aliquam taxaturi, quæ eidem ad prosecutionem negotii de redditibus sæpefatæ Treviren. Ecclesiæ ministretur per eos, quibus administrationem ejusdem Ecclesiæ in spiritualibus & temporalibus committemus. Potestatem Nobis plenam & integram reservantes ex iis, de quibus jam liquet contra eumdem Electum nullis aliis probationibus, aut processibus expectatis, quando & quoties Nobis expedire videbitur, ad alia procedendi etiam graviora: In allegationibus juris eidem juxta factum, de quo constiterit, audientia minimè deneganda.
Datum Viterbii xiv. Kalendas Januarii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXLIV., pp.133-136
-
(a) Urbanus Papa: Hujus nominis Quartus.
-
(b) Henricus: De Fistinga, de quo in epist. 21. præfati Urbani Papæ Intellecto quod &c. anno 1262. die 18. Martii, pluribusque aliis ejusdem Papæ in 2. tomo hujus Bullarii relatis.
-
(c) Episcopis: Ut in 24. epist. prædicti Urbani Venerabilibus Fratribus &c. 1262. die 6. April. data.
-
(d) Rodequirlee: Rodinkirchen dicitur in cit. 24. epistola.
-
(e) Willhelmo, et Rorico: Quibus data est memorata 24. epistola, ut & 46. 52. & 57. ejusmet Urbani Papæ in tom. 2. hujus Operis vulgatæ.
-
(f) Iterato commisit: Primum ann. 1262. die 6. Aprilis, & 30. Novembris; deinde anno 1263. die 29. Martii, & 17. Aprilis ex prædictis epistolis.
-
(g) Discuteremus: Erat enim hic Pontifex in utroque jure peritissimus, ut dictus sit Lumen Juris, & Summus Jurista.
-
(h) Theloneo: De quo etiam in cit. 24. epistola Venerabilibus Fratribus &c., al. & melius Telonio. Pedagium vero de quo infra dicitur, quod datur a transeuntibus in locis constitutis a Principe, inquit Glossa ad c. 26. Super quibusdam lib. 5. tit. 40. de verb. signific. ubi & notatur dici etiam Portorium.
-
(i) Sententias: Est enim contra 5. casum in Bulla Cœnæ Domini reservatum Imponentes nova pedagia, & gabellas, vel eas augentes &c.
-
(j) H.: Hugo de S. Charo Ord. Prædicat.
-
(k) Fr. Martini: Poloni etiam Ord. Prædicator. autoris Chronici multum citati, qui postea factus est Archiepiscopus Gnesnensis.
-
(l) Cameræ: De qua pecunia fit mentio in citata 21. epistola Urbani IV. Intellecto quod &c.
-
(m) Canon antiquus: C. 23. Si quis Romipetas cau. 24. q. 5. qui mercatores novis teloneorum, aut pedagiorum exactionibus molestare tentaverit, communione careat Christiana, donec satisfecerit.
-
(n) Carere debebat: Ex c. 1. Quoniam quidem dist. 100. ubi præcipitur, ut intra tres menses Pallium petatur, ac recipiatur.
-
(o) Concilium: Lateran. IV. an. 1215. coact. c. 17.
-
(p) Generale Concilium: Lateranense prædictum cap. 26.
-
(q) Sexcentas marchas: In 21. epist. Urbani IV. supra citata Intellecto quod &c. legitur ejusdem Electi Treviren. obligatio solutionis cujusdam summæ monetæ Marcatoribus Florent., & Senen., seu alia videtur ab ista.
-
(r) Rege Riccardo: Henrici Angliæ Regis fratre in Regem Romanorum electo anno 1257.
-
(s) Abbatem S. Mathiæ: Consanguineum alterius duorum Fratrum Ord. Minor. supra memoratorum ex Urbani IV. epist. Dilecti Filii Theodoricus &c. in hac causa dat. 14. Kalend. Julii anno 3., ut in Gestis Archiepiscoporum Treviren. n. 250. Porro Monasterium Sancti Matthiæ Treviris antea S. Eucharii ob corpus hujus S. Apostoli in eo circa annum 1053. repertum, illius nomine deinceps Monasterium insignitum est, ut ex Brovero in Annal. Trevirensibus scribit Cl. Mabillon. Annal. Benedict. lib. 59. ad ann. 1050. n. 108.
-
(t) FF. Minorum in Confluentia: De quo loco & FF. Conventu dictum est ad diploma 392. Alexan. IV. in tom. 2. hujus Operis relatum Quoniam ut ait &c. pag. 266.
-
(u) Excommunicasse: Testatur memoratus Urbanus IV. cit. epist. Dilecti Filii Theodoricus &c. Electum Treviren. in Abbates S. Mariæ ad Martyres, & S. Matthiæ sententiam excommunicationis tulisse.