« bullarium-franciscanum-1883 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Ut denuncient publicè excommunicatos, qui retinent apud se Apostatas Ordinis, aut illis favent. (Ex Roderico in Bullario Regul. Bull. 15., & apud Waddingum in Regesto Pontif. num. 19., Firmamentisque trium Ordinum par. 2. tract. 2. fol. 58. ex Apographo Parisien.)

  •  
    Anno 1267. die 15. Decembris.

  •  
    1267


  •  

    CLEMENS &c.

    Venerabilibus Fratribus universis Archiepiscopis, & Episcopis, ac dilectis Filiis Abbatibus, Prioribus, Archipresbyteris, Decanis, Archidiaconis, Plebanis, & aliis Ecclesiarum Rectoribus, ad quos istæ litteræ pervenerint Sal., & Apost. Bened.

    Cum, sicut ex parte dilectorum Filiorum ‥ Generalis, & Provincialium Ministrorum Ordinis Fratrum Minorum fuit propositum coram Nobis, quòd nonnullæ personæ Ecclesiasticæ Seculares, & Regulares Apostatas ejusdem Ordinis, qui post professionem in ipso Ordine factam ad seculum revertuntur, quosdam videlicet in Religionis habitu, aliquos verò in seculari secum, aut in suis obsequiis, vel Ecclesiis, seu Monasteriis detinere præsumunt in animarum suarum dispendium, in injuriam prædicti Ordinis, & scandalum plurimorum. Nos volentes super his paternâ sollicitudine providere, Univesitati vestræ ad instar fel. record. Alexandri Papæ prædecessoris Nostria per Apostolica scripta præcipiendo mandamus, quatenus singuli Vestrum cum a Fratribus requisiti fueritis, omnes illos cujuscumque conditionis existant, qui hujusmodi Apostatas, postquam per Ministros, Custodes, seu Guardianos prædicti Ordinis, quorum sunt curæ commissi, excommunicati publicè fuerint, a se non rejecerint, sed scienter eos secum, aut in suis obsequiis, vel Ecclesiis, vel Monasteriis retinuerint, vel eis in hoc auxilium præstiterint, vel favorem, cum ipsis communicando taliter in crimine hujusmodi criminosos post latam in eos excommunicationis sententiam simili sententiâ involvantur; denuncietis excommunicationis vinculo innodatos. Contradictores &c. (usque) compescendo: Non obstante, si a Sede Apostolicâ sit indultum, quod interdici &c. (usque) mentionem.

    Datum Viterbii xviii. Kal. Januarii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXLIII., p.132

  •  
    (a) Alexandri Papæ prædecessoris nostri: Hujus nominis IV., cujus quidem extant litteræ Devotionis vestræ &c. anno 1255. die 15. Julii, sed ad Fratres Minores datæ, uti & aliæ Provisionis nostræ &c. anno 1259. die 17. Septembris, non ad Ecclesiarum Prælatos, ut hic Pontifex velle videtur, forsan illæ non extant: utriusque tamen Pontificis Constitutionem memorat vetustus autor Bartholomæus Pisanus in Conform. xi. caput 2. Regulæ Fratrum Minor. exponens, & ait etiam diploma Alexandri incipere Cum sicut ex parte &c., & ante eum Nicolaus IV. utriusque Pontificis diplomatis mentionem egit, & iteravit, confirmavitque eodem exemplo Cum sicut ex parte &c. ann. 1290. Kalendis Novembris, quod in iv. hujus Bullarii tomo publicabitur.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153796 (bullarium-franciscanum-1883), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153796 (mise à jour : 26/01/2021).