Description
-
Clément IV (1265-1268)
-
Confirmatio immunitatum, exemptionum, & privilegiorum Monasterio Ravennat. S. Claræ concessorum. (Ex Autographo ejusdem Monasterii.)
-
Anno 1266. die 17. Martii.
-
1266
-
CLEMENS &c.
Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Monialium inclusarum Monasterii S. Francisci Ravennat.a Ordinis S. Claræ Sal., & Ap. Ben.
Cum a nobis petitur, quod justum est, & honestum, tàm vigor æquitatis, quàm ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilectæ in Christo filiæ, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates, & immunitates a prædecessoribus Nostris Romanis Pontificibus sive per privilegia, seu alias indulgentias vobis, vel Monasterio vestro concessas; necnon libertates, & exemptiones secularium exactionum a Regibus, & Principibus, vel aliis Christi fidelibus vobis, seu Monasterio prædicto indultas, sicut eas justè, & pacificè obtinetis, vobis, & per vos eidem Monasterio auctoritate Apostolicâ confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.
Datum Perusii xvi. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Secundob.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXXII., p.75
-
(a) Monasterii S. Francisci Ravennat.: Anno 1250., ut volunt, fundati, pro quo Pontifex alias litteras emisit biennio post incipientes Devotionis vestræ precibus &c. Kalendis Junii omnia ejus privilegia confirmans, ut infra: titulum autem S. Francisci Monasterium tulit, quod sacra Fratrum nostrorum ædes ibi primitus vocaretur S. Mercurialis, & paulopost S. Petrus major: etsi decursu remporis & Moniales Sanctæ Claræ, & Fratres S. Francisci nuncupari cœperint.
-
(b) De hoc Monasterio extat aliud privilegium incip. Devotionis vestræ precibus &c. infra sub an. 1268. Kalendis Junii relatum.