« bullarium-franciscanum-1797 »


Description

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Ne subsidia, vel contributiones, subventionesque, personis quibuscunque solvere teneantur, nisi de Indulto Apostolico, ac earum Ordine facta mentione. (Ex Autographo Conventus S. Francisci Salmaticen., & Monasterii S. Claræ Ravennaten. apud Rodericum in Bullario Regular. Bul. xi. Clementis IV., Speculum Min. tract. 1. fol. 12., atque Firmamen. trium Ordinum par. 2. tract. 1. fol. 21., & Waddingum ad hunc annum in Reges. Pontif. num. xi.)

  •  
    Anno 1265. die 20. Novembris.

  •  
    1265


  •  

    CLEMENS &c.

    Dilectis in Christo filiabus universis Abbatissis, & Conventibus Sororum inclusarum Monasteriorum Ordinis Sanctæ Claræ Salutem, & Apost. Bened.

    Quanto studiosius devota mente, ac humili divinæ contemplationis vacatis obsequiis, tantò libentius vestræ pacis procuramus commodum, & quietem. Attendentes igitur, quod licet quamplura Monasteria vestri Ordinis varias possessiones obtineant; idem tamen Ordo in paupertate fundatur; vosque voluntariè pauperes Christo pauperi deservitis; vestris supplicationibus inclinati, ut vos, vel vestrum aliqua ad exhibendum procurationes aliquas Legatis, vel Nunciis Apostolicæ Sedis; sive ad præstandum subventionem quamcunque; vel ad contribuendum in exactionibus, vel collectis, seu subsidiis aliquibus per literas dictæ Sedis, aut Legatorum, vel Nunciorum ipsorum, seu Rectorum Terrarum, vel Regionum quarumcunque minime teneamini; nec ad id cogi possitis; etiamsi in hujusmodi Sedis ejusdem contineatur literis, quod ad quævis exempta, & non exempta loca, & Monasteria se extendat; & aliqua eis cujuscunque tenoris existat ipsius Sedis indulgentia non obsistat: nisi forsitan literæ ipsæ dictæ Sedis de indulto hujusmodi, & Ordine vestro plenam, & expressam fecerint mentionem, auctoritate vobis præsentium indulgemus. Nos enim decernimus irritas, & inanes interdicti, suspensionis, & excommunicationis sententias; si quas in vos, vel aliquam vestrum, aut aliquod Monasteriorum vestrorum, seu quoscunque alios occasione vestri præmissorum prætextu contra hujusmodi concessionis nostræ tenorem per quemcunque de cetero contigerit promulgari. Nulli ergo &c. Si quis &c.

    Datum Perusii xii. Kalend.a Decembris, Pontificatus Nostri Anno Primob.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LVII., p.59

  •  
    (a) xii. Kalend.: Ita Waddingus ex Speculo Min., & Firmam., sed Rodericus cit. ex autographo Salmanticensi habet x. Kalend., illud vero Ravennat. Monasterii exhibet tantummodo Kalend., quæ librariorum errata credi poslunt; nam & autographum Urbinat. Monasterii S. Luciæ xii. Kalend. Septembris habet.
  •  
    (b) Idem Indultum, sed alio exemplo incip. Paupertati vestræ &c. contulerat antea Alexander IV. anno 1255. Idibus Aprilis.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153710 (bullarium-franciscanum-1797), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153710 (mise à jour : 26/01/2021).