« bullarium-franciscanum-1610 »


Description

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Lætanter se ejus Nuncios recepisse, moxque suos etiam se missurum Apocrisarios unionis Ecclesiarum tractandæ causa rescribit. (Ex Formulario Marini Ebulen. apud Waddingum in Annal. Min. ad an. 1262. n. 2.)

  •  
    Anno 1262. die ‥

  •  
    1262


  •  

    URBANUS &c.

    Palæologo Imperatori Græcorum Illustri Divini timorem Nominis, & amorem.

    Tantæ sinceritatis affectum, & reverentiæ studium in te virtutum Dominus suscitavit; quod Sanctam Romanam Ecclesiam Matrem cunctorum Fidelium divinitus institutam per speciales tuæ celsitudinis Nuncios, ac etiam solemnes litterasa caritatis, ac virtutis continentes insignia visitasti. Nos quidem seriem litterarum ipsarum, ac illa omnia, quæ jam dicti Nuncii prudenter, ac provide in nostra, & Fratrum nostrorum præsentia retulerunt, cum quadam exultatione spiritus annotavimus diligenter, firma concepta fiducia de Conditoris omnium ineffabili pietate; quod tu circa Nos, & prædictam Ecclesiam super iis, quæ sunt devotionis, & reverentiæ filialis suscepturus argumentum vocabis ad illa mente vigili, per quæ inter eamdem Romanam, & Græcorum Ecclesiam fœdus unitatis perpetuæ valeat reformari, Nobis per consequens ad hoc dirigentibus nostri cordis affectum, ut quam cito locus affuerit, illa cum omni diligentia faciamus, quæ & ipsi Ecclesiæ Romanæ accomoda, & tuis etiam desideriis sint accepta; de hujusmodi siquidem affectione nostra purissima, & universali Christifidelibus, Deo propitio, multipliciter profutura plena informatio tibi ex tenore litterarum nostrarum provenietb, quas tuæ Magnitudini, quam citius poterimus, per nostros speciales Nuncios transmittemusc. Interim autem Tuæ sublimitatis industria sibi constituat pro re delectabili, & jucunda, ut se in illis intentam reddat, & vigilem, per quæ tu in conspectu Majestatis Divinæ laudabilis, & in oculis hominum carior habearis, sub illa credulitate firmissima, quod Nos, qui obtentu Divini Nominis te gerimus in paternæ visceribus caritatis; quandocumque Nobis de dono cœlesti gratiæ facultas occurrerit, erimus ad illa solliciti, & efficaciter studiosi, per quæ tibi sit in gaudium erga Nos, & prædictam Romanam Ecclesiam affectionis maternæ suscipere incrementum &c.d


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XL., p.450

  •  
    (a) Solemnes litteras: Eas nimirum, ut puto, quas Pontifex memorat in suo ad eum responso an. 1263. die 28. Julii edito incip. Imperialis Excellentiæ Nuncios &c., in quo scribit: licet statim captæ Constantinopolitana urbe alias nobis epistolares litteras miseris &c.
  •  
    (b) Ex tenore litterarum nostrarum proveniet: Quas nimirum anno sequenti scripsit incipientes: Imperialis Excellentiæ Nuntios &c.
  •  
    (c) Per nostros speciales Nuncios transmittemus: 4. Fratres Ordinis Minorum, quos idem Pontifex in dictis, aliisque litteris suis commemorat infra referendis.
  •  
    (d) Incrementum &c.: Caret quidem epistola die, anno, & loco, quibus data fuerit; sed eam hoc anno post medium certe mensem Junium editam elicimus ex epistola Pontificis Si Mater Ecclesia die 5. Junii hoc anno ad Galliæ Regem scripta contra Palæologi invasionem, & in Latinos acerbitatem; qui interim contra se commotos persentiens Romanum Pontificem, Imperatorem Balduinum, Venetos, Bulgaros, Comanos, aliosque Principes tam Occidentales, quam Orientales per Crucis prædicationem cœpit, vel finxit resipiscere, ac velle Rom. Pontificis gratiam inire per unionem utriusque Ecclesiæ.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153523 (bullarium-franciscanum-1610), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/153523 (mise à jour : 26/01/2021).