Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Mandat, ut Lætitiæ Monasterii Vallisgloriæ Sorori subsidium ministrari faciat de ejus dote matri relicta, non obstante juramento de non repetendo &c. (Ex Regesto Vatic. Pontif. epist. 150. an. 8.)
-
Anno 1234. die 8. Julii.
-
1234
-
GREGORIUS &c.
Venerabili Fratri.... Episcopo Assisinat. a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ad Nostram noveris audientiam pervenisse; quod, cum Lætitia filia Bonæfidei Judicis, defuncto Matthæo viro suo, vovisset in Monasterio Vallisgloriæ b Spoletan. Diœcesis se Religionis habitum assumpturam; idem Pater ejus, hoc intellecto, adeo illam induxit, quod bona sua dotalia contulit Matri suæ, de bonis ipsis non repetendis ab eadem extorto nequiter juramento. Unde cum dicta L.c postmodum in præfato Monasterio habitum Religionis assumpserit; & ibidem cum aliis Sororibus defectum necessariorum non modicum patiaturd; Nobis fuit humiliter supplicatum, ut super hoc providere paterna solicitudine dignaremur; cum eadem mulier deterioris conditionis esse non debeat in servitio Jesu Christi, quam si esset viro corruptibili conjugata. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, eidem Monasterio de dote mulieris ejusdem pro ipsius sustentatione, quoad vixerit, competens subsidium facias ministrari; contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.
Datum Reate viii. Idus Julii Pontificatus Nostri Anno Octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXXIV., pp.130-131
-
(a) Fratri: Simoni Vereduccio Assisiati ex Ordine Minorum anno 1228. promoto ex Ughelli tom. I. Italiæ sacræ, & Waddingo in Annal. Min. ad annum 1224. & 1230. in Addit.
-
(b) In Monasterio Vallis Gloriæ: De quo dictum est ad hujus Pontificis diploma Solet annuere Sedes Apost. &c. anno 1230, die 29. Julii editum, & infra non semel memorabitur.
-
(c) L.: Lætitia harum litterarum causa.
-
(d) Patiatur: Non paupertatis modo professæ, verum etiam infelicium temporum causa, quibus intestina bella, & hostium externorum irruptiones, aliaque crebra mala adeo familias opprimebant, ut vix sibi providere valerent.