Description
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Quomodo pecunia de bonis cujusdam hæretici ad manus Inquisitoris hæret. pravit. perventa disponenda. (Ex Reges. Pontif. in Archivo Vatic. tom. 2. pag. 5. anno 1.)
-
Anno 1262. die 6. Maji.
-
1262
-
URBANUS &c.
Dilecto filio Fratri Andreæ de Tudertoa Ord. FF. Min. Inquisitori hæreticæ pravitatisb Sal., & Ap. Ben.
Cum, sicut ex litteris, quas dilecto filio nostro J.c S. Nicolai in carcere Tulliano Diacono Cardinali nuper mittere curavistid, Nobis innotuit; ducentas quadraginta libras novorum Senen. minutorume, quæ ad manus tuas de bonis Leonardi Vinigiani hæretici pervenerunt, apud Somavum Johannis Mercatorem Narnien. duxeris Ecclesiæ Romanæ nomine deponendas; præsentium tibi tenore mandamus, quatenus de prædicta pecuniæ quantitate ducentas libras dilecto filio Marco Magalotti Civi Urbevetan. latori præsentium nomine nostro assignare procures; residuas quadraginta libras pro expensis tuis, & necessitatibus commissi tibi negotiif retenturus; quod si forte pro ipsius negotii opportunitatibus, tuisque necessariis majori egeris quantitate, tuam Nobis super hoc significes voluntatem; quia cum idem sit Nobis cordi negotium, pro defectu pecuniæ nolumus, etiamsi oporteret expensas pro dicto negotio de nostra Camera ministrari, quod de iis aliquid omittatur, quæ ad prosecutionem ipsius necessaria dinoscuntur.
Datum Viterbii ii. Nonas Maji, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXIX., pp.-442
-
(a) Fr. Andreæ de Tuderto: De quo & in 17. epistola superius allata dictum est.
-
(b) Inquisitori hæreticæ pravitatis: In Umbria, Sanctique Francisci Provincia.
-
(c) J.: Joanni Cajetano Ursino, qui insequenti anno postulatus est, & obtentus Ordinis Protector.
-
(d) Mittere curavisti: Id autem respicere videtur epistolam Cupientes, ut negotium &c. hoc anno die 2. Novembris de negotiis Inquisitorum hæret. prav. huic Cardinali referendis.
-
(e) Novorum Senen. minutorum: Ad discrimen veterum, & grossorum; in quodam instrumento Archivi secreti Viterbien. anno isto 1262. confecto habetur, eo anno monetam, denariosque Senenses ejusdem valoris fuisse cum Florentinis, & Lucensibus; num etiam novos & minutos, dubitari poterit.
-
(f) Negotii: Nimirum Inquisitionis in hæreticos.