Description
-
Honorius III (1216-1227)
-
Mandat Pontifex, ut Fratres de Pœnitentia
tempore Interdicti admittantur ad Divina Officia, ad Sacramenta Ecclesiastica, & sepulturam Ecclesiasticam; & quinam.(ExArchivo Aracoelitanoapud Petrum de Alva in Indiculo Bull. Seraph.) -
Anno 1224. die 1. Decembris.
-
1224
-
HONORIUS &c.
Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, Episcopis, & aliis Ecclesiarum Prælatis per Italiam constitutis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum illorum, qui sua novissima memorando non post vanitates seculi, sed post Christum euntes pœnitentiam in humilitatis spiritu agunt; & corde contrito castigando, & in servitutem suum corpus redigendo tota videatur intentio circa servitium Creatoris; indignum forsitan crederetur, si pro aliena culpa a divinis obsequiis, & Sacramentis Ecclesiasticis contingeret hos excludi; cum in iis, & aliis, quæ ad servitium Dei pertinent, favorem mereantur Sedis Apostolicæ specialem. Cum igitur per Italiam tales esse nonnulli dicantur, a quibusdam Fratres de Pœnitentia a nuncupati; discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos eos in Ecclesiis vestris, in quibus a Sede Apostolica est concessum generaliter tempore Interdicti hujusmodi; dummodo ipsi causam Interdicto non dederint; ad divina Officia, quæ suppressa voce, Interdictis, & Excommunicatis exclusis, non pulsatis Campanis, & clausis Januis celebrantur; & Ecclesiastica Sacramenta, nec non sepulturam Ecclesiasticam admittatisb.
Datum Reate Kalendis Decembris Pontificatus Nostri Anno Nonoc.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XVI., p.20
-
(a) De Pœnitentia: Tertii Ordinis S. Francisci anno 1221. instituti ex S. Bonaventura cap. 4. Vitæ S. Francisci, S. Antonino cap. 7. §. 3. Hist. tit. 24. par. 3. aliisque apud Waddingum ad hunc annum num. 12. & seq. Videatur nota ad Bullam Gregorii IX. Nimis patenter &c. anno 1227. die 25. Junii editam.
-
(b) Hoc alterum est privilegium a Romano Pontifice Fratribus de Pœnitentia concessum, quod iisdem verbis confirmavit Gregorius IX. anno 1229. x. Kal. Septembris, ut infra videbitur. Alia eisdem concessit idem Honorius, ne exactionibus, publicis officiis, vel juramentis gravarentur; quæ memorat, & confirmavit etiam Gregorius IX. binis litteris ann. 1227. & 1228. infra legendis die 25. Junii, & 30. Martii
Nimis patenter, & Detestanda humani &c. V. supra Bul. viii. -
(c) Sunt tamen quidam, qui Fratres de Pœnitentia cum Fratribus Militiæ Christi, quos a S. Dominico circa ann. 1210. contra hæreticos Albigenses institutos dictitant, confundunt; sed minus vere. Ordo Militiæ Christi omnium primus originem sumsit in Livonia per Albertum Episcopum Livonien. seu Rigen. anno 1205., ejusque Fratres dicti sunt etiam Milites Livonienses &
Gladifericontra Prutenos Infideles, & Schismaticos pugnantes; sed hi anno 1237. uniti sunt Theutonicis Militibus; ut ex Annal. Eccles., aliisque Scriptoribus notum est. In Gallia Narbonensi anno 1220. orta est Militia Christi contra Albigenses instar Templariorum Militum contra Saracenos per nonnullos, quorum quidam Savaricus se pauperem Magistrum inscribit in Regesto Curiæ Franciæ de negotiis Senascalliar. Carcasson. apud Cangium in Glossario med. & inf. Latin. v. Ordo Fidei, seu Militia Ordinis Fidei Jesu Christi; & ex binis Honorii iii. epistolis ad R. S. R. E. Cardinalem in Gallia S. A. Legatum datis ann. 1220. 26. Junii, quibus apparet, eo tempore incœpisse, & nondum a Rom. Pontifice confirmatum fuisse, in Supplem. Bullarii Ord. Prædicat. tom. 7. Hunc autem Ordinem nunquam inItaliamdescendisse, & in Gallia parum constitisse colligimus ex perpetuo posthac Scriptorum de eodem silentio; In Italia quidem & Parmæ anno 1233. Bartholomæus Vincentinus Ord. Prædicat. suæ patriæ postea Episcopus initium dedit OrdiniMilitum Jesu Christi; & confirmatus fuit a Gregorio IX. pluribus litteris, quas legere est in cit. tom. 7. Bullarii O. P., sed & iste non diu duravit; cum Salimbene Parmensis O. M. eo seculo scribens in Chron. MS. testetur sub anno 1261. se ejus principium vidisse, & finem. Et qui litteris mandarunt, hunc Ordinem decursu temporis cœpisse dicide Pænitentia B. Dominici; scripto quidem dixerunt, sed monumentis certis non probarunt. Deinde si postea temporis, igitur non hoc tempore.