Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ad preces Regis Franciæ onus imponit inquirendi in hæreticos per universam Galliam exceptis Pictavii, & Tolosæ terris. (Ex Reges. Vatic. epist. 752. apud Waddingum in Annal. Minor. ad hunc annum num. 14. & Raynaldum in Annal. Eccles. num. 34. ex parte, ac in Bullario Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 52. Alex. IV.)
-
Anno 1255. die 13. Decembris.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Dilecto filio ... Priori Provinciali Fratrum Prædicatorum in Francia, & Guardiano Fratrum Minorum Parisien. Sal., & Apostol. Bened.
Præ cunctis mentis nostræ desiderabilibus Catholicæ incrementum Fidei affectantes nimio utique dolore replemur, cum audimus aliquos, vel sentimus ad illius depressionem quacumque malignitate satagere, vel damnabilibus ipsam depravando reprehensionibus, aut detractionibus, & abrogabilibus derogando, seu commentis eamdem mendacibus pervertendo; ad quorum iniqua sternenda molimina eo animosius aspiramus, quo in animarum stragem perniciosius eos cognoscimus conspirare. Unde, quia in aliquibus partibus Regni Franciæa adeo infidelitatis error invaluit, quod ibi quamplurimi a via veritatis prorsus aversi ruentes per devium falsitatis pestiferas ad concutiendum orthodoxæ murum Fidei machinas construebant, molientes ipsum fallacium argumentationum impulsibus demoliri; Sedis Apostolicæ diligentia contra talium dolosam astutiam, ne diffusius serperet morbus iste, remedium adhibuit opportunum, instituens illic viros idoneosb, quorum honesta conversatio exemplum tribueret puritatis, & erudita labia doctrinam funderent salutarem, ut sacro ipsorum ministerio præfatæ partes ab hujusmodi contagio purgarentur. Et licet horum ducatu homines partium earumdem in rectam semitam sint directi, & per hos multis sit ibidem periculis obviatum: cupientes tamen anxie, ut negotium inibi fidei jugi profectu, elisis omnino erroribus, fortius convalescat; vigilare ad hoc per Nos, & alios, prout solertius possumus, non cessamus: & modo circa id ipsum eo studemus attentius, quo carissimum in Christo filium nostrum ... Illustrem Regem Franciæc ferventiorem sentimus ad idem negotium efficaciter promovendum. Quare habita deliberatione providimus ibidem ad præsens personas aliquas circumspectas pro tanto negotio deputare. Quia igitur de solicitudine, prudentia, & industria vestra firmam in Domino fiduciam obtinemus, vos tamquam inter alios præelectos in prædicto Regno ad istantiam præfati Regis ad hoc duximus deputandosd, discretioni vestræ per Apostolica scripta districte præcipiendo mandantes, ac in remissionem vobis peccaminum injungentes; quatenus in caritate Dei, hominum timore postposito, virtutem spiritus induentes ex alto, Inquisitionis officium contra hæreticos ad extirpandam de Regno ipso, ejusque districtu hæreticam pravitatem, exceptis terris dilecti filii nobilis viri Pictavii, & Tolosæ Comitis, in quibus Fidei negotium certis personis specialiter est commissume; sub spe mercedis æternæ totis assumentes affectibus, sic efficaciter prosequi studeatis, ut per solicitudinis vestræ prudentiam de prædicto Regno, ac ejus districtu radix iniquitatis hæreticæ succidatur; & vinea Domini exterminatis vulpelculis, quæ perversis moribus demoliuntur eamdem, fructus afferat catholicæ puritatis; facientes vobis quaternosf, & alia scripta, in quibus Inquisitiones factæ contra hæreticos, & processus contra ipsos habiti continentur, a quibuslibet detentoribus assignari. Si quos autem de pravitate prædicta culpabiles inveneritis, vel infectos, seu etiam infamatos; contra ipsos, nisi examinati absolute velint mandatis Ecclesiæ obedire; necnon & receptatores, defensores, & fautores eorum juxta sanctiones Canonicas, auctoritate Apostolica, hominum metu Divino timori postposito, procedere procuretis: invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii Sæcularis: Contradictores, & rebelles per Censuras Ecclesiasticas, auctoritate Apostolica, compescendo. Non obstantibus aliquibus literis ad quoscumque alios, exceptis locorum Diœcesanis super hujusmodi negotio ab Apostolica Sede directis, quas auctoritate præsentium revocamus; nec tamen prætextu commissionis specialiter eisdem Diœcesanis super hoc factæ processum vestrum in eorumdem Civitatibus, & Diœcesibus volumus impediri. Nec per hoc quod Fidei negotium generaliter in præfato Regno vobis committimus, commissiones a præfata Sede ipsis factas, si forsan illarum, seu ordinaria velint auctoritate procedere, intendimus revocare. Si vero aliqui ex hæreticis ipsis, hæretica labe penitus abjurata, redire voluerint ad Ecclesiasticam Unitatem, eis juxta formam Ecclesiæ absolutionis beneficium impendentes, injungatis eisdem, quod injungi talibus consuevit; proviso solerter, ne simulata conversione redeant fraudolenter ad vomitum; & vos, immo potius se ipsos fallentes, sub agni specie gerant lupum. Ut ergo commissi vobis officii debitum liberius exequamini, committendi citationes, Testium examinationes, cum de prædicto crimine, ac ipsius circumstantiis duxeritis inquirendum, & sententiarum denuntiationes, quas in quoslibet hac de causa tuleritis, plenam vobis concedimus facultatem. Non obstante, si Religiosis quibuslibet, quod causarum, vel negotiorum commissiones minime teneantur suscipere; quodque excommunicari, vel interdici, aut suspendi nequeant a Sede Apostolica sit indultum. Sed quia in tam gravi crimine cum multa oportet cautela procedi, ut in reos sine ullo proferatur errore duræ, ac dignæ severitas ultionis; volumus, & mandamus, ut vos, vel quos ad hoc duxeritis deputandos, in examinatione Testium, quos recipi super crimine prædicto, ipsumque contingentibus oportuerit, adhibeatis vobis duas religiosas, & discretas personas; sub quarum præsentia per viros idoneos fideliter eorum Testium deposita conscribantur. Ceterum cum aliqui fuerint judicandi hæretici, vel incarcerationis pœna perpetuæ alicui pro hujusmodi crimine infligenda; ad id de Diæcesanorum, vel Vicariorum suorum, si ipsi, Diæcesanis absentibus, præsentes fuerint, consilio procedatis; ut in tantæ animadversionis judicio non postponenda Pontificum auctoritas intercedat. Verum ut prædicta possitis utilius, & liberius exercere, vobis largiendi viginti, vel quadraginta dierum Indulgentiam, quoties opportunum videritis, omnibus pœnitentibus, & confessis, qui ad vestram convocationem propter hoc faciendam accesserint, plenam tenore præsentium concedimus facultatem; vobis insuper pro hujusmodi negotio laborantibus, & omnibus personaliter vobis assistentibus in eodem, illam peccatorum veniam indulgemus, quæ succurrentibus Terræ Sanctæ in Generali Conciliog est concessa. Illos vero qui ad impugnandum hæreticos, fautores, & receptatores, ac defensores eorum vobis ex animo auxilium, consilium præstiterint, vel favorem, de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi tres annos de injuncta sibi pœnitentia relaxamus; & si qui ex iis in prosecutione hujusmodi negotii forte decesserint, eis peccatorum omnium, de quibus corde contriti, & ore confessi fuerint, plenam veniam indulgemus. Compescendo quoque, monitione præmissa, per Censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, Prædicatores quæstuariosh a prædicationis officio, quod ad ipsos nullatenus pertinet; quorum interest tantum caritativa subsidia simpliciter petere; ac indulgentiam, si quam forte habeant, exponere; liberam vobis tribuimus facultatem. Quod si non ambo iis exequendis potueritis interesse; alter vestrum ea nihilominus exequaturi.
Datum Laterani Idibus Decembris Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXL., pp.97-98
-
(a) Regni Franciæ: testatur Raynerius Sacconus O. P., qui hoc tempore scribebat Summam de Catharis, & Leonistis, seu Pauperibus de Lugduno, cap. 6. ex 16. Catharorum Ecclesiis, inquit ille, unam fuisse Franciæ præter Albigensium, & Tolosatium alias; unde in legibus Friderici II. Imp. contra hæreticos latis anno 1239., & quaquaversum ab Innocentio IV. an. 1254. missis, legimus hæreticos Franciscos præter alios ex Gallia; Accessit & secta Pastorellorum facta anno 1250. de qua plures apud Raynaldum ad eum ann. n. 29.
-
(b) Viros idoneos: Ex Ordinibus Prædicatorum, Minorum &c.
-
(c) Regem Franciæ: S. Ludovicum IX.
-
(d) Deputandos: jam anno 1235. Gregorius IX. constituerat Inquisitores hæresis Priorem Prov. Franciæ O. P., ejusque fratres in universo Franciæ Regno ex epist. Dudum ad aliquorum &c. 137. in Bullario illius Ordinis, sed privata fuit, & ad tempus institutio: postea Prædicatorum Ordini Francia assignata fuit, Minorum vero Provincia cum Delphinatu.
-
(e) Specialiter est commissum: Nimirum Ordini Prædicatorum ex Bullis 23. & 24. Alexandri IV. editis hoc anno die 15. April. in to. I. Bullar. ejusdem Ord.
-
(f) Quaternos: Libellulos 4. foliis conflatos.
-
(g) Generali Concilio: Anno 1215. Laterani ab Innocentio III. celebrato.
-
(h) Quæstuarios: Quos Tridentin. Concilium antiquavit, sustulitque sess. 21. de Reformat. cap. 9.
-
(i) Lectiones hujus Bullæ variantes legi possunt apud cit. Bullarium O. P. p. 292.