« bullarium-franciscanum-111 »


Description

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Episcopi Laudunen. crimina ei impacta recenset, inter quæ Fratribus Prædicatorum, & Minorum Ordinum prædicandi officium in sua Diœcesi prohibuisse; mandatque infrascriptis, inquirant diligenter, & sibi referant. (Ex Regesto Vatic. Epist. 223. anno 6.)

  •  
    Anno 1233. die 4. Januarii.

  •  
    1233


  •  

    GREGORIUS &c.

    Venerabili Fratri nostro .... Episcopo Silvanecten. a , & dilectis filiis Magistro J. de Montemirabili Archidiacono Parisien., & Decano Tornacen. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quia potestatem ligandi, atque solvendi Nobis a Domino in Beato Petro Apostolorum Principe attributam debemus liberè in subjectos secundum meritorum suorum exigentiam exercere; ad Prælatorum vitam, cum sint in Specula constituti, considerationis nostræ aciem interdum extendere Nos oportet solicitè providendo, ne criminentur injustè, ut tamen caveant, ne delinquere debeant insolenter, præsertim cum nonnullæ sint culpæ, in quibus est culpa relaxare vindictam. Porro dilecti filii … Decanus Jac. And. & L. Canonici Laudunen. ad præsentiam nostram a suo Capitulo destinati ad insinuandum Nobis excessus, & defectus Venerabilis Fratris nostri …b Episcopi Laudunen.c cum multa instantia suppliciter petierunt; ut cum interdum singulares personæ de dicto Capitulo, & aliquando Decanus pro se, ac quadam parte ipsius super hoc ad Sedem Apostolicam clamaverint contra eum; & clamor adversus ipsum amplius invaluerit ad aures nostras ascendens ex parte Capituli memorati, quoniam, ut asserunt, id non poterant ulterius sub silentio præterire, deberemus descendere, ac videre, utrum opere complevit, quæ de ipso, & suis actibus referuntur ..... Procuratore ipsius Episcopi contra hoc inter alia proponente, quod cum charissimus in Christo filius noster L.d illustris Rex Franciæ ipsum Regalibuse spoliarit, ad subeundum tantæ discussionis examen non erat spoliatus aliquatenus compellendus. Licet autem in odore bonæ opinionis Fratrum, & Coepiscoporum nostrorum potius, quam in eorum infamia delectemur; ne tamen per dissimulationem aditus ad vitia pateat, & Nos alienam culpam propriam faciamus, cum ad corrigendum Subditorum excessus tanto diligentius debeamus assurgere, quanto eorum offensas relinqueremus damnabilius incorrectas; ex officio nostro ad videndum prædicta duximus descendendum præsentium vobis auctoritate mandantes, quatenus dicto Episcopo primitus restituto ad ipsa Regalia, quibus eum constiterit spoliatum; nisi constet vobis legitimè, quod per fraudem, vel malitiam nolit restitui, super ipsis excessibus, & defectibus expressis inferius sublato appellationis obstaculo solicitè inquirentes negotium remittatis ad Nos sufficienter instructum, præfigentes eidem Episcopo terminum competentem, quo per se, vel procuratorem idoneum nostro se conspectui repræsentet, quod canonicum fuerit recepturus. Pervenit sane ad Nos, quod Episcopus ipse inter alios excessus, & defectus ejusdem juramentum suum de conservandis juribus Ecclesiæ sibi commissæ, nec non de revocandis alienatis illicitè non servavit; quin potius inhibente Capitulo terras, prata, nemora, nec non quamdam decimam, ac alia multa de bonis Episcopatus alienare præsumpsit. Oneravit etiam Episcopatum gravi sarcina debitorum; & affectu carnalitatis inductus ad valorem quinque millium librarum prodigaliter consanguineis suis dedit; receptaque pecunia mutuo a Civibus Laudunen., contra quos super juribus, & dignitatibus Ecclesiæ, videlicet theloneo, cambio, & lardariof moverat quæstionem, pactum fecit eisdem, quod eos super prædictis in causam non traheret, nisi prius dicta pecunia restituta. Exactor est nimirum improbus, & pauperum, & subditorum oppressor. Insuper in prosecutione jurium Episcopalium est negligens, & remissus, incendiarius, & depopulator agrorum, percussor etiam contra doctrinam Apostoli, & sui Ordinis honestatem; offerensque se olim bonæ memoriæ H. Papæg prædecessori nostro in Terræ sanctæ subsidium transfretare, cum Laudunen., & Trecen. diœc. vicesimam h sibi obtinuerit ab ipso concedi, idem retenta vicesima suorum proventuum, & de diœc. Trecen. recepta nomine vicesimæ quadam Summa pecuniæ non transivit: ex quo licet pro tanta fraude sententiam excommunicationis incurrerit, tanquam clavium Ecclesiæ sit contemptor, penitus vilipendit eamdem: excommunicatos legitimè non vitans, sed etiam recipiens ad Divina. Officium suum præterea negligenter exequitur, quia nec per se, nec per alios prædicat populo verbum Dei; quinimmo quibusdam honestis, & litteratis Fratribus Ordinis Prædicatorum, & Minorum in dioc. sua prædicandi licentiam denegavit; cui cum non sit cura de ovibus sibi commissis, vagatur frequenter extra dioc. nullo pro se idoneo Vicario constituto; in immunditia sua fovens nihilominus concubinarios Clericos, & indignis conferens beneficia, personis idoneis prætermissis. Relicta quippe pauperibus, & aliis piis locis applicare propriis usibus non veretur; & cum deberet cultum zelari Divinum, Clericos habentes parochiales Ecclesias promovere ad majores Ordines; prout eorum cura exigit, prætermittit, sua tantum, non quæ sunt Christi quærendo; quin etiam impetratis litteris Apostolicis super corrigendis excessibus subditorum, prætextu earum non modicam ab eis extorsit pecuniæ quantitatem, ipsorum excessibus incorrectis; & in quodam Monasterio ejus Abbate inde pro sua voluntate remoto, fratrem suum illitteratum, prout caro, & sanguis revelavit, eidem instituit in Prælatum, per cujus imprudentiam Spiritualia ibi pereunt, & religio non servatur. Ad hæc domos quasdam Ecclesiæ injustè detentas a laicis, super quarum revocatione litteras Apostolicæ Sedis obtinuit, non solum noluit revocare, verum etiam recepta pecunia quibusdam ex ipsis & alias de novo concessit, & prius habitas confirmavit; non permittens parochianis suis tempore Interdicti in mortis articulo constitutis, quorum salutem procurare tenetur, nisi emendam exhibeant, vel cum ipso componant, Eucharistiam exhiberi; propter quod multi pauperes, qui hoc facere non poterant, sine Viatico decesserunt; & avarè sibi vendicans leprosorum domos, & hospitalia pauperum metit in eis temporalia, & Spiritualia parvipendit. Et cum quidam iniqui Presbyteri æstuantes ardore luxuriæ quarumdam virginum causa confessionis ad eos accedentium pudicitiam attemptarint, dictus Episcopus tantum excessum ad suam perlatum audientiam præteriit impunitum. Unde cum vitia non corrigat, Presbyteri, & Clerici quasi licitè capiuntur a laicis, ac inhonestè tractantur. Clericos profecto usque adeo vexat litigiis eos coram diversis judicibus, & ad diversa loca malitiose trahendo, quod fatigati laboribus, & expensis se ab eo redimere compelluntur. Præbendas quoque S. Petri de Abbatia, quas Monachi Sancti Joannis ejusdem loci suis utilitatibus applicarant, Apostolico super ipsarum revocatione mandato recepto, eis in usus proprios corruptus pecunia confirmavit. Præter hæc ante promotionem suam notam irregularitatis noscitur contraxisse, cum interfuerit homicidio; nec a morte, cum potuerit, hominem liberarit; propter quod quemdam consecrationem suam impedire volentem, interveniente illicita pactione, placatum sibi dicitur reddidisse. Idemque orationi, vel lectioni asseritur non vacare, & a se circa pauperes relegasse officium pietatis. Adjectum fuit denique, quod cuidam de crimine falsitatis, & pessimo illo vitio, propter quod ira Dei venit in filios diffidentiæ, ac pravitate simoniaca diffamato scienter Archidiaconatum contulit Laudunen., eique spiritualium curam commisit Diœcesis supradictæ; pro quo etiam solverat quibusdam mercatoribus mille libras provenien. fortiumi, quas ille per litteras falsas ipsius Episcopi sub testimonio aliarum litterarum mutuo receperat ab eisdem. Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur.

    Datum Anagniæ ii. Nonas Januarii Anno Sexto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°LXXXIV., pp.91-92

  •  
    (a) Episcopo Sylvanecten.: Gallice Senlis in Gallia Belgica sub Archiepiscopo Remensi 10. Leucis a Lutetia Parisiorum in boream distante, de quo in nova Gallia Christiana PP. Maurinorum tom. x., ubi legimus Antistitem præsedisse Adam ab anno 1227. usque ad annum 1258. n. 59.
  •  
    (b) Fratris nostri: Gothofredi, qui anno superiori una cum Episcopis Cameracen., & Atrebaten, ex Concilio Novomiensi missus est ad inquirendum de injuriis Episcopo Belvacen. Miloni illatis ex Actis memorati Concilii.
  •  
    (c) Laudunen.: Vulgo Laon Galliæ Belgicæ in finibus Picardiæ sub itidem Remen. Archiepiscopatu; estque unus e xii. Paribus Franciæ Comitis titulo exornatus:
  •  
    (d) Filius noster L.: Nempe S. Ludovicus IX.
  •  
    (e) Regalibus: Nempe feuda Regis beneficio concessa, jusque, & auctoritas Regalia feuda conferendi; alias Regalia dicuntur jura ad fiscum Domini spectantia ex Glossario Fresnensi Domini Cangii.
  •  
    (f) Cambio, et Lardario: Scilicet permutationis, & pinguium esculentorum loco: erat etiam lardarium certum vectigal, quod pro lardo vendito exsolvebatur: in quadam charta S. Ludovici Regis anno 1241. pro Lauduno extat: Justitia de teloneo, Lardario, Cambio, & loco &c., ut apud cit. Cangium in Glossario.
  •  
    (g) H. Papæ: Honorio iii. anno 1227. defuncto.
  •  
    (h) Vicesimam: Quæ quid sit, videatur nota e. ad epistolam incip. Intellecto dudum &c. hujus Pontificis anno 1238. die 23. Februarii scriptam.
  •  
    (i) Libras provenien. fortium: De qua monetæ specie dicetur in notis ad Bullam Innocentii IV. incip. Personas illas &c. anno 1243: die 5. Novembris, & ad aliam Ad extirpanda &c. anno 1254. die 20. Maji exaratas: additur autem Fortium, idest puriorum, & minus adulteratorum, ut est apud cit. Car. Fresnen. vulgo Du-Change in Glossario med. & inf. Latin. u. Moneta fortis, vel fortium.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151571 (bullarium-franciscanum-111), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151571 (mise à jour : 15/12/2020).