Description
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut conveniri nequeant per litteras Apostolicas, nisi &c. (Ex Regesto Vatic. epist. 310. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 13.)
-
Anno 1255. die 20. Aprilis.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ, & Monialibus inclusis Monasterii Sancti Thomæ de Monte Sanctoa Firmanæ Diœc. Ordinis S. Damiani Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cælestia quærentibus, terrenis contemptui derelictis, libenter illud speciale præsidium favoris impendimus, quod eis pacis, & quietis providereb gratiam sentiamus. Ea propter, dilectæ in Christo filiæ, præsentium vobis auctoritate concedimus, ut a quoquam conveniri per literas Apostolicas non possitis, nisi de hac indulgentia, & Ordine vestro expressam fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei &c. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Neapoli xii. Kalendas Maji Pontificatus Nostri Anno Primoc.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLV., pp.37-38
-
(a) S. Thomæ de Monte Sancto: Hujus Monasterii cura, & regimen anno 1246. die 2. Junii Fratribus Ordin. Minorum demandatum est ex litteris Innocentii IV. eo anno datis, ibique relatis Cum sicut ex parte &c.
-
(b) Providere: Al. provenire, & producere legitur.
-
(c) Contulit huic loco Nicolaus IV. indulgentias anno 1292. ex Regesto Vatic. apud Waddingum ad eum annum n. 38., ubi per oblivionem ait de eo aliud non extare monumentum.