« bullarium-franciscanum-1015 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Ut conveniri nequeant per litteras Apostolicas, nisi &c. (Ex Regesto Vatic. epist. 310. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 13.)

  •  
    Anno 1255. die 20. Aprilis.

  •  
    1255


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ, & Monialibus inclusis Monasterii Sancti Thomæ de Monte Sanctoa Firmanæ Diœc. Ordinis S. Damiani Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cælestia quærentibus, terrenis contemptui derelictis, libenter illud speciale præsidium favoris impendimus, quod eis pacis, & quietis providereb gratiam sentiamus. Ea propter, dilectæ in Christo filiæ, præsentium vobis auctoritate concedimus, ut a quoquam conveniri per literas Apostolicas non possitis, nisi de hac indulgentia, & Ordine vestro expressam fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei &c. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Neapoli xii. Kalendas Maji Pontificatus Nostri Anno Primoc.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLV., pp.37-38

  •  
    (a) S. Thomæ de Monte Sancto: Hujus Monasterii cura, & regimen anno 1246. die 2. Junii Fratribus Ordin. Minorum demandatum est ex litteris Innocentii IV. eo anno datis, ibique relatis Cum sicut ex parte &c.
  •  
    (b) Providere: Al. provenire, & producere legitur.
  •  
    (c) Contulit huic loco Nicolaus IV. indulgentias anno 1292. ex Regesto Vatic. apud Waddingum ad eum annum n. 38., ubi per oblivionem ait de eo aliud non extare monumentum.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152928 (bullarium-franciscanum-1015), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152928 (mise à jour : 26/01/2021).