« bullarium-franciscanum-918 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Datur potestas privandi Hæreticorum filios, nepotes, & fautores dignitatibus, & honoribus quibuscumque, non tamen publicandi nomina accusantium eos. (Ex Archivo Aracœlit. num. 31., & Waddingo in Annal. num. 7., atque in Bullario Romano tom. 1. Bul. 15.)

  •  
    Anno 1254. die 12. Aprilis.

  •  
    1254


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilectis Filiis Fratribus Ordinis Minorum Inquisitoribus hæreticæ pravitatis a suo Ordine deputatis in Urbe, Patrimonio Beati Petri, & aliis terris Ecclesiæ, Regno Apuliæ, Tuscia, Marchia Tarvisina, & Sclavonia a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cum negotium Fidei Catholicæ adversus hæreticæ pravitatis errores vobis, ut vestra prudentia deprehendatis vulpeculas demolientes vineam Domini, sub certa forma per nostras litterasb duxerimus committendum; ut commissum vobis ab Apostolica Sede tam salubre, & utile Ministerium exequi liberius, ac exercere possitis efficacius; in hac parte interpretandi Statuta Ecclesiastica, & secularia contra hæreticos edita; & hæreticorum filios, & nepotes, credentiumc quoque, fautorum, defensorum, & receptatorum ipsorum dignitatibus, personatibus, & honoribus quibuscumque, ac beneficiis Ecclesiasticis, & publicis officiis; illos etiam, qui hæreticorum, vel aliorum prædictorum interventu, intuitu, vel gratia talia sunt adepti, vel in posterum assequentur, privandi hujusmodi dignitatibus, personatibus, honoribus, beneficiis, & officiis, liberam vobis auctoritate præsentium concedimus potestatem. Sanè volumus, ut nomina tam accusantium pravitatem hæreticam, quam testificantium super ea nullatenus publicentur propter scandalum, vel periculum, quod ex publicatione hujusmodi sequi possit; & adhibeatur dictis hujusmodi testium nihilominus plena Fides. Quod si simul his non interfueritis exequendis, unus vestrum ea nihilominus exequatur.

    Datum Laterani xi. Idus Aprilis Pontificatus Nostri Anno Undecimod.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXLIII., p.722

  •  
    (a) Sclavonia: In Bulla Quia tunc potissime &c. dat. die 18. al. 28. Martii ponitur Lombardia loco Sclavoniæ; unde apparere possit illam Provinciam Ordini Prædicat. assignasse, hanc vero Ordini Minorum; quæ postmodum dicta est Dalmatia jussu Bonifacii IX. cujus de hac re Constitutionem extare Jaderæ in Archivo Conventus S. Francisci tradit Gonzaga par. 2. Conv. 12. Provinciæ Dalmatiæ.
  •  
    (b) Per nostras litteras: Dat. xv. Kalend. Aprilis, & v. Kalend. ejusdem mensis supra relatas.
  •  
    (c) Credentium: De quibus dictum est supra ad Bullam Inter alia desiderabilia dat. die 10. Julii anno 1243.
  •  
    (d) Eadem epistola data fuerat hoc anno die 9. Martii Inquisitoribus hæreticæ pravitatis Ord. Prædicat., quæ legitur in Bullario ejusdem Ordinis tom. I. Bull. 318. Innoc. IV.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152378 (bullarium-franciscanum-918), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152378 (mise à jour : 15/12/2020).