Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Ab impedimento matrimonii intuitu Fr. Laurentii O. M. infrascriptos absolvit. (Regest. Vatic. epist. 577. anno 11.)
-
Anno 1254. die 8. Aprilis.
-
1254
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis Filiis Simoni Nato Guidonis Magalotti militis Ortani a , & Andreæ Uxori suæ Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Licet in quarto consanguinitatis gradu conjugalem copulam Sacri Concilii constitutiob interdicat; solet tamen Summus Pontifex, qui claves in Beato Petro potestatis, & discretionis accipit, nunc exercere rigorem, nunc mansuetudinem anteferre; prout causarum diversitas diversis modis suggerit providendum. Cum enim, sicut ex parte vestra fuit propositum coram Nobis, vos quarto consanguinitatis, seu affinitatis gradu ad invicem contingentes matrimonialiter sitis conjuncti; Nos obtentu dilecti Filii Fratris Laurentii c Ordinis Fratrum Minorum Familiaris nostri Nobis supplicantis pro vobis inducti vobis auctoritate præsentium concedimus dispensando, ut impedimento hujusmodi non obstante possitis in sic contracto matrimonio liberè permanere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu &c.
Datum Laterani vi. Idus Aprilis Pontificatus Nostri Anno Undecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXLII., p.721
-
(a) Militis Ortani: Videlicet Equitis, virique nobilis Civitatis Hortæ in Patrimonio S. Petri sitæ apud Tiberim fluvium in Colle ex adverso Ocriculi Episcopalis, sed Civitati Castellanæ unitæ.
-
(b) Sacri Concilii Constitutio: Con. Lateranensis IV. anno 1215. ab Innocentio iii. celebrato can. 50.
-
(c) Fr. Laurentii: Anno 1253. die 21. Februar. erat Perusii in aula Pontificia, interfuitque electioni Thomæ Abbatis S. Stephani de Bosco Ord. Cistercien. in Episcopum Marturanen. ex diplomate Pontificis apud Ughellum tom. 9. Ital. sac. in Episc. Marturan. n. 7., ubi dicitur Pontifici
familiaris. Consuli potest nota ad epistolam Alexandri IV.Cum felicis recordationis &c.anno sequenti die 24. Septembris datam.