Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Hortatur, una & injungit, ut Fratribus Pistorien. vendant Censum ipsis onerosum Monachi Vallisumbros. (Ex
AuthographoConventus S. Crucis Minor. Convent. Florentin. -
Anno 1252. die 3. Octobris.
-
1252
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis filiis Abbati, & Conventui Monasterii Thaonis a Ordinis Vallisumbrosæ Pistorien. Diæcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum, sicut dilecti filii .... Minister, & Fratres Minores Pistoriensesb Nobis significare curarunt, eos in eorum loco quemdam duodecim denariorum Pisanæ monetæc Censum annuum eisdem plurimum onerosum, & vobis parum utilem habeatis; iidem Ministerd, & Fratres exonerari eo cupiunt absque vestræ, vestrique Monasterii læsione. Quare ipsi Nobis humiliter supplicarunt, ut censum sibi vendi hujusmodi faceremus. Ipsorum igitur Ministri, & Fratrum humilibus precibus inclinati Universitatem vestram rogandam duximus attentius, & monendam, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus, recepto ab eisdem Ministro, & Fratribus pro Censu ipso secundum Civitatis Pistoriensis consuetudinem hactenus observatam pretio competenti, eumdem ipsis pro Nostra, & Apostolicæ reverentia concedatis; ita quod devotionem vestram exindè meritò commendare possimus in ipsius Monasterii utilitatibus promptiores.
Datum Perusii v. Nonas Octobris Pontificatus Nostri Anno Decimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXXIV., p.628
-
(a) Monasterii Thaonis: In Apennino monte ab urbe Pistoriensi pas. mill. 7. circiter distantis, quod jam pridem suppressum fuisse scitur.
-
(b) Pistorien.: De Conventu Pistorien. agit Waddingus ad annum 1250. num. 18., Minister autem erat aut
ProvinciæTusciæ, autConventus. -
(c) Denariorum Pisanæ monetæ: Argenteorum, ut videtur, alias plurimum onerosum non fuisset. Philippus Argellatus Bononien. dissert.
de Monetis Italiæpar. I. pag. 77. agit & de Pisana moneta, plus tamen de illius origine, ac nummis cusis, quam de valore utpote incerto. -
(d) Minister: Al. Guardianus, ut videtur; & ut illis temporibus ex B. Ugone de Digna in expositione Regulæ FF. Minorum cap. 8.