« bullarium-franciscanum-808 »


Description

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Ut pro ampliatione Civitatis Reatinæ vendere possint quædam prædia de consilio Guardiani Fratrum Minorum Civibus ejusdem urbis pro pretio apud præfatum Guardianum custodiendo in emptionem &c. (Ex Archivo Ecclesiæ Cathedralis Reatinæ.)

  •  
    Anno 1252. die 28. Septembris.

  •  
    1252


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Venerabili Fratri Episcopo a , & dilectis Filiis Capitulo Reatin. b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex parte dilectorum Filiorum Potestatis, & Communis Civitatis Reatin. fuit propositum coram Nobis, quod ipsi ad honorem Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Civitatem eamdem cœperunt laudabiliter ampliare. Quia verò infra hujusmodi ampliationis ambitum quædam prædia Ecclesiæ vestræ haberi dicuntur, sine quibus ampliatio ipsa votiva non potest suscipere incrementa: Nos eorum desideriis in hac parte favore benevolo concurrentes Universitati vestræ præsentium auctoritate concedimus, quatenus de consilio dilecti Filii Guardiani Ordinis Fratrum Minorum Reatin.c dicta prædia memoratis Potestati, & Communi possitis vendere pro competenti pecuniæ quantitate, quam in custodia ipsius Guardiani haberi volumus in emptionem possessionum ad opus ejusdem Ecclesiæ convertendam; non obstante juramento, quod tu, Frater Episcope, de non alienandis bonis ipsius Ecclesiæ præstitisti.

    Datum Perusii iv. Kalend. Octobris Pontificatus Nostri Anno Decimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXXIII., pp.627-628

  •  
    (a) Episcopo. Thoma, qui ab anno 1252. usque ad annum 1265. sedit ex Ughello tom. I. Ital. sac. num. 32. al. 33.
  •  
    (b) Reatin.: Urbis olim Sabinorum, nunc Umbriæ in ditione Pontificia prope Regnum Neapolitanum inter Narniam, & Aquilam ad flumen Velinum, nec longe a lacu Velino positæ, ab Roma 40. mill. pas.
  •  
    (c) Fratrum Minorum Reatin.: De quorum loco egimus supra ad hujus Pontificis diploma incip. Quoniam ut ait Apostolus &c. anno 1245. die 19. Septembr. editum.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152268 (bullarium-franciscanum-808), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/152268 (mise à jour : 15/12/2020).