Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Indulgentias concedit iis, qui manum porrexerint adjutricem fabricæ, & indigentiæ Fratrum Minorum Reatinæ Civitatis. (Ex
ArchivoConventus S. Francisci dictæ Civitatis.) -
Anno 1245. die 19. Septembris.
-
1245
-
INNOCENTIUS &c.
Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Quoniam, ut ait Apostolus &c.a Cum igitur, sicut accepimus, dilecti Filii Fratres Minores Reatinib Ecclesiam, domos, & ædificia alia ad opus Fratrum inibi existentium incæperint ædificare, & ad consummationem ipsorum ædificiorum, necnon ad vitæ necessaria consequenda, cum non nisi Fidelium eleemosynis sustententur, vestrorum, & aliorum Christifidelium indigeant subsidiis adjuvari; Universitatem vestram rogamus, monemus, & hortamur in Domino, ac in remissionem vobis injungimus peccatorum, quatenus de bonis vobis a Deo collatis pias eleemosynas, & grata eis devotionis intuitu caritatis subsidia erogetis; ut per subventionem vestram eorumdem consulatur inopiæ; ac prædicta possint ædificia consummare: Et vos per hæc, & alia bona, quæ Domino inspirante feceritis, ad æternæ possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi omnibus verè pœnitentibus, & confessis, qui eis propter hoc manum porrexerint adjutricem, quadraginta dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus.
Datum Lugduni xiii. Kal. Octobris Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XCVII., p.382
-
(a) Apostolus &c.: Ut in Bulla Gregorii IX. anno 1230. die 1. Maji supra relata, & hujus Pontificis anno 1244. 12. Februarii.
-
(b) Reatini: De quorum loco tempore S. Francisci accepto, forsan & ab ipso; deque ejus incremento ac viris illustribus agit abunde Theulus in appar. Minor. lib. 4. cap. 1., ubi & hujus diplomatis, aliorumque insequentium ann. 1248. 1252. 1256. & 1288. mentionem facit; quippe qui locus caput est 4. Custodiæ sui nominis in Provincia Romana ex distributione Provinciarum Ordinis anno 1260. a S. Bonaventura in Gen. Capitulo Narbonæ facta, & in antiquo Provinciali Ordinis apud Polychronicon, & Barthol. Pisasanum Conform. xi. De eo etiam Waddingus agit in Annal. Min. ad annum solummodo 1289. num. 49., sed jejune satis, & aliqua ex uno Rodulphio exscribens.