Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Præcipit nonnullis Prælatis Italiæ, ut a gravaminibus, & molestiis Fratribus Minoribus inferendis desistant. (Ex
ArchivoAracælit. num. 12. Firmamento trium Ordin. fol. 108. apud Waddingum in Reges. Pont. num. 21.) -
Anno 1245. die 21. Julii.
-
1245
-
INNOCENTIUS &c.
Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis, & dilectis Filiis Abbatibus, Prioribus, Archipresbyteris, Archidiaconis, Decanis, & aliis Ecclesiarum Prælatis per Italiam a constitutis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Nimis iniqua vicissitudine largitori bonorum omnium respondetur, dum ii, qui de Christi patrimonio impinguati luxuriant, damnabiliter in eodem, Christum in famulis suis patenter persequi non verentur, ac si factus sit impotens Dominus ultionum. Cum enim dilecti Filii Fratres Minores abnegantes salubriter semetipsos elegerint in altissima paupertate Christo pauperi ad placitum famulari, tamquam nihil habentes, & omnia possidentes; non desunt plerique tam Ecclesiarum Prælati, quam alii, qui cœca cupiditate traducti propriæ aviditati subtrahi reputantes quidquid prædictis Fratribus Fidelium pietas elargitur, quietem ipsorum multipliciter inquietant: vos quoque, qui eos deberetis favorabiliter confovere, molestiarum occasiones vanas exquiritis contra ipsos; vultis namque, etsi non omnes, ipsis invitis, eorum confessiones audire, ac eis injungere pœnitentiam; & Eucharistiam exhibere; nec vultis, ut Corpus Christi in eorum Oratoriis reservetur; & Fratres ipsorum defunctos apud Ecclesias vestras cogitis sepelire; & eorum exequias celebrari. Si quis decedentium Fratrum alibi, quam in Ecclesiis vestris eligat sepulturam, funus primum ad Ecclesias vestras deferri compellitis, ut oblatio usibus vestris cedat; nec sustinentes eos habere campanam, vel Cœmeterium benedictum: certis tantum temporibus permittitis ipsos celebrare Divina; vultis etiam in domibus eorumdem certum numerum Fratrum Sacerdotum, Clericorum, & laicorum, necnon cereorum, lampadarum, & ornamentorum pro vestra voluntate taxare; ac residuum cereorum, quando noviter apponuntur, exigitis ab eisdem; nec permittitis, ut novi Sacerdotes eorum alibi, quam in Ecclesiis vestris celebrent primas Missas; eos nihilominus compellentes, ut in quotidianis Missis, quas in suis locis, & Altaribus celebrant, oblationes ad opus vestrum recipiant, & reservent; quidquid etiam eis, dum celebrant Missarum solemnia intra domorum suarum ambitum, pia Fidelium devotione donatur, ab ipsis extorquere oblationis nomine contendentes; quod eisdem tam in ornamentis Altaris, quam in libris Ecclesiasticis absolutè censetur, juri vestro perperam vindicatis; cogendo eos ad Synodos vestras accedere, ac vestris Constitutionibus subjacere; nec iis contenti capitula, & scrutinia in locis Fratrum pro iis corrigendis comminamini vos facturos. Fidelitatem juramento firmatam ab eorum Ministris, & Custodibus exigentes: eis quoque ut in hyeme tam extra Civitates, quam intra vobiscum processionaliter veniant ex levi causa mandantes; in benefactores ipsorum excommunicationis sententiam fulminatis, & idem ipsum Fratribus comminantes; eosdem de locis, in quibus Domino famulantur, amovere satagitis, nisi vobis obediant in omnibus supradictis. Ad hæc, ne Fratres ad honorabiles Civitates, & Villas, ubi religiosè, ac honestè valeant commorari a populis devotè vocati, accedere audeant, inhibentes, tam in accedentes Fratres, quam in receptores eorum excommunicationis sententiam promulgatis. Ab eis etiam de hortorum fructibus decimas; nec non de habitaculis Fratrum, sicut de Judæorum domibus redditus contenditis extorquere; asserendo, quod nisi Fratres morarentur ibidem, vobis ab aliis habitatoribus proventus aliqui solverentur: Et ut ipsos vestræ subdatis totaliter ditioni, eisdem Ministros, & Custodes vultis præficere pro vestræ arbitrio voluntatis. Cum igitur Ordo prædictorum Fratrum per felicis record. Innocentium, Honorium, & Gregorium Prædecessores nostros, & nos ipsos sit solemniter approbatus, & eorum Regula confirmata; ne Apostolicæ Sedis statuta, quæ humiliter suscipere, & servare tenemini; reverenter contemnere videamini; Universitatem vestram monemus attentè, per Apostolica scripta firmiter præcipiendo mandantes, quatenus conscientiæ, ac famæ vestræ salubriter consulentes, universi, & singuli a prænominatis, & aliis prædictorum Fratrum gravaminibus penitus desistatis subditos vestros ab iis arctius compescendo; alioquin Venerabilibus Fratribus nostris … Archiepiscopo Pisanob, & … Tudertinoc, & … Anconitanod Episcopis damus nostris litteris firmiter in mandatis, ut vos ad omnia prædicta servanda per censuram Ecclesiasticam, sublato cujuslibet contradictionis, & appellationis impedimento, compellant. Non obstante Constitutione de duabus dietis edita in Concilio generalie. Si vero nec sic mandatis nostris curaveritis obedire; noveritis nos super hoc memoratis Fratribus, auctore Domino, provisuros.
Datum Lugduni xii. Kalendas Augusti, Pontificatus Nostri Anno Tertiof.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°LXXXV., p.369
-
(a) Per Italiam: Rectius Episcopis, Abbatibus, & aliis Ecclesiarum Prælatis per Tusciam, Vallem Spoletanam, Marchiam Anconitanam, & Provinciam, Diœcesimque Pisanam constitutis, contra quos dati sunt Conservatores Archiepiscopus Pisanus, & Episcopi Tudertinus, atque Anconitanus, ut habet Waddingus ad aliam ejusd. tenoris datam die 18. Augusti n. 4.; ad alios vero Italiæ Prælatos aliæ litteræ, aliique Conservatores ibidem n. 3. & 5.
-
(b) Pisano: Vitali de Martiis patritio Pisano, de quo fuse Ughellus tom. 3. Ital. sac.
-
(c) Tudertino: Bonifacio, ut in tom. I. Ital. sacræ.
-
(d) Anconitano: Joanni Bono electo anno 1243. ut apud Ughellum tom. I. Italiæ sacræ.
-
(e) Con. generali: Lateranensi IV. anno 1215. coacto sub Innocentio iii. cap. 37.
-
(f) Eamdem decretalem ediderat & Gregorius IX. anno 1231. men. Augusto, quæ & refertur in 5. de Excess. Prælat. c. 16. Nimis iniqua, & supra jam relata est; ubi & notæ consuli possunt.