Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Confirmat Monasterio S. Sylvestri de Pereto donationem, & exemptionem ab Abbate Farfensi ipsi factam. (Regest. Vatican. epist. 220., & Waddingus in Regesto Pontif. num. 5.)
-
Anno 1243. die 5. Novembris.
-
1243
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ, & Conventui Monasterii S. Silvestri de Pereto a Ordinis S. Damiani Marsicanæ b Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Personas illas Apostolica Sedes gratia, & favore specialiùs prosequi consuevit, quæ seculi vanitatibus derelictis gratum Domino sub observantia regulari exhibent famulatum. Cum itaque quondam ‥c Abbas, & Conventus Monasterii Farfensisd Ecclesiam Sancti Silvestri, in qua Divino estis obsequio mancipatæ, ad Monasterium ipsum pleno jure spectantem cum omnibus pertinentiis suis, & libertate tam in spiritualibus, quam in temporalibus vobis duxerint pium vestrum prosequendo propositum concedendam; annuo tamen duodecim solidorum provenien.e censu in Ecclesia ipsa eidem Monasterio reservato; sicut in litteris dictorum Abbatis, & Conventus confectis exinde prospeximus contineri. Nos vestris supplicationibus annuentes, quod super hoc factum est ab Abbate, & Conventu præfatis auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis Scripti patrocinio communimus, earumdem litterarum tenorem de verbo ad verbum præsentibus inseri facientes, qui talis est. “Matthæus Dei gratia Monasterii Farfensis Abbas: Abbatissæ, totique Conventui ejusdem Monasterii Sancti Silvestri de Pereto Ordinis S. Damiani, & suis Sororibus tam præsentibus, quam futuris æternam in Christo salutem. Quia vos dilectæ in Christo filiæ, mundi pompam, & delicias contempsistis; & ipsius Christi sequentes vestigia elegistis habitare inclusæ corpore, ut mente libera possitis in Domino famulari: Nos pium, & sanctum vestrum propositum in Domino commendantes, considerantes, & agnoscentes judicio evidenti, quod Sancti Silvestri Ecclesia, quæ tam in spiritualibus, quam in temporalibus enormiter est collapsa, per vos posset redire ad statum prosperitatis, & Ecclesiasticæ libertatis; ad preces etiam Venerabilis Patris Domini Raynaldi Ostiensis, & Velletrensis Episcopi, quem tamquam specialem Patrem, & præcipuum benefactorem vestrum, & Monasterii vestri debemus, & volumus revereri, dictæ Ecclesiæ Sancti Silvestri cum omnibus pertinentiis suis, in qua estis Divino servitio mancipatæ, nec non vobis præsentibus, & aliis omnibus Sororibus vestris, quæ per vos in præfata Ecclesia erunt, ex nunc concedimus, & damus in omnibus tam spiritualibus, quam temporalibus perpetuam libertatem; & volumus, ut illa totaliter gaudeatis perpetua libertate, qua aliæ Sorores Ordinis vestri gaudent, & specialiter Assisinatæ, Ortanæf, Perusinæ, Senenses, Aretinæ, & Florentinæ. Reservamus tamen Nobis, nostrisque Successoribus in Monasterio vestro duodecim solidos provenien.g in quinta feria ante Resurrectionem Domini annis singulis Farfensi Monasterio census nomine persolvendos; & si aliquo tempore contigerit, quod in Monasterio vestro Regula Dominarum Ordinis Sancti Damiani non habeatur, ipsa Ecclesia Sancti Silvestri cum omnibus bonis suis ad jus, & proprietatem Farfensis Monasterii revertatur; & ad perpetuam memoriam futurorum exindè litteras fieri, & Nostrorum sigillorum fecimus munitione roborari. Datum in Claustro Monasterii Farfensis Anno Dominicæ Incarnationis Mccxxxix Mense Januarii die xv. Pontificatus Domini Gregorii Papæ IX. Anno XII.” Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis &c.
Datum Laterani Nonis Novembris Pontificatus Nostri Anno Primoh.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XV., pp.313-314
-
(a) De Pereto: Marsorum Oppido prope lacum Fucinum, qui nunc Celani dicitur, ex quo Oppido fuit P. Mag. Antonius Angelus anno 1405. Ordinis Minister Generalis assumptus in Comitiis Generalibus Argentinæ coactis.
-
(b) Marsicanæ: Non in Provincia Salernitana, ut ait Waddingus in Annal. Min. ad hunc an. num. 27., sed in Aprutina, seu
Pennensiolim dicta, nunc autem S. Bernardini. -
(c) Quondam…: Matthæus, ut infra ex ejus litteris donationis.
-
(d) Farfensis: Ordinis S. Benedicti in Sabinis valde celebrati, ut apud Mabillonium lib. 17. Annal. Benedict. ad annum 681. num. 20., & alibi.
-
(e) Solidorum provenien.: Quos Gallicæ Campaniæ in Oppido Pruvinensi vulgo Provins Provinciæ Briæ cudi solitos existimavit Carolus Fresnius Cangii Dominus in suo mediæ & infimæ latinitatis Glossario, eumque sequutus Blancus, & Italorum quidam; nos autem Italicos nummos esse censemus, quia non
Pruvinenses, seu Provinen.appellantur, sedProvenienses, quos Romani Pontifices, aliique commemorant, cum de rebus Italicis, non vero cum de Gallicis agunt; quorum primus (ut omittamus chartam anni 1195. a Cencio Camerario relatam apud Cl. Muratorium in Dissert.de Monetis Rom. Pontificumtom. Antiquit. medii ævi, ubi recensentur Provenienses veteres, & Provenienses Senatus, & aliam apud eumdem in Dissert. de diversis pecuniæ generibus, historiamque Basilicæ Vaticanæ a Petro Manlio circa ann. 1170. exaratam, & in tom. 7. Act. SS. men. Junii a Bolland. pag. 38. relatam, in qua legimus dari Canonicis tres solidos Provenienses pro Clareto) nobis occurrit Innocentiusiii.epist. 87. in tom. iii. Bullarii Rom. Cocquelines anno 1212., in qua legitur summa mille librarum provenientium de Senatu; mox Honorius iii. epist. Regien. Episcopo anno 1224. die 7. Kal. Martii data pro concessione utriusque Bondeni sub censu 30. librarum provenientium apud cit. Bullarium Romanum Cocquelines tom. 3. num. 69.; postea Gregorius IX. epist. Mutinensibus anno 1227. idibus Maji scripta pro confirmatione Castrorum Carpi, & Montis Baronzoni sub annuo censu 60. libr. provenien. Senatus ibidem num. 3. At, inquiunt, mercaturæ causa in Italiam, Romamque advecti sunt Provinenses nummi. Annon præter Pruvinum plures aliæ Galliarum Civitates Italiæ etiam viciniores mercaturam exercebant, pecuniamque cudebant, præsertim Massiliæ cives, aliique Galliæ Narbonensis? eorum tamen nummi apud Italos nullius usus extitisse leguntur. Libra, denariusve Turonensis tota Gallia usitatissimus, multoque celebrior Pruvinensi nunquam, aut raro ab Italis adhibebatur maxime a Romanis Pontificibus nisi tum, cum de Gallicis negotiis ageretur: in diplomate, Bullave Nicolai IV.de Censibus Ecclesiæ Romanædebitis apud Martene & Durand tom. 2. Vet. Scriptor. & Monum. ampliss. collect. col. 1303 plurimæ leguntur nummorum species ab Ecclesiis præsertim Galliarum solvendæ, sedProvinensesnon occurrunt; sed neque in lib. omniumCensuum Rom. Ecclesiæanno 1192. sub Cœlestinoiii.a Cencio Camerario inchoato, & ad plures annos producto apud tom. 5. Antiquit. medii ævi col. 853. & seqq. In Antiquitatibus quidemEsten.a Muratorio publicatis part. 9. p. 42. habetur diploma Honoriiiii.sine anno, & die concedentis Azzoni Marchioni Estensi Anconitanam Marchiam sub annuo censu 100. librarum Pruviniensis monetæ; sed illud suspicione non caret vel erroris amanuensis, vel audaciæ, seu potius inscitiæ collectoris, sive editoris, cum legendum esset Proveniensis. Erat porro nummusProveniensisidem atque Imperialis; quos enim Innocentius IV. in sua Constitutione Ad extirpanda &c. anno 1252. die 15. Maji, & 1254. die 20. ejusdem mensis edita vocat Imperiales, & id quidem pluries; eosdem Alexander IV. prædictam Constitutionem confirmansProveniensesappellat anno 1259. die 30. Novembris; & Clemens IV. anno 1265. die 3. itidem Novembris eamdem Constitutionem innovans dicitProvenienses, seu Imperiales, qui in Italia dumtaxat expendebantur, non in Gallia, ut alias ostendi posset. Et sane Guala Vercellensis S.R.E. Cardinalis Presbyter tit. SS. Silvestri, & Martini in montibus in testamento Romæ anno 1227. condito, & apud Ughellum tom. 4. Ital. sac. de Vercellen. Episc. num. 63. legendo, cum plurima legata pro locis extra Urbem fecisset, nummos pro illis extra Urbem appellat librasBononien., & libras, solidosque Papien., pro illis autem Urbis semper libras Proven. dicit: sicxxi.loca, seu Castra Sabinæ solvebantlibras ProvenientiumRom. Ecclesiæ ex tom. 5. Antiquit. medii ævi col. 804. In aliis etiam Clementis IV. litteris Simoni tit. S. Cæciliæ Presbytero Cardinali anno 1265. datis apud Raynaldum in Annal. Eccles. ad eum annum num. 22. legimus: pro ipso Rege Siciliæ possessiones Ecclesiarum urbis, exceptis &c. obligavimus usque ad centum millia librarum proventuum, si ea poterimus invenire: & in Claustro Monasterii S. Praxedis ejusdem Urbis extat vetus marmorea inscriptio Petri Capocii Romani Diaconi Card. S. Georgii ad Velum aureum anno 1259. in patria mense Junio defuncti, in qua refertur inter alia legata reliquisse eum eidem S. Praxedis Ecclesiæ centum libras pro Turri Castilionis, & ccccc. libras Proven. ad emendas possessiones pro suo Anniversario: quæ verba exscribens Oldoinus in Additamentis ad Ciacconianum opus in Cardin. x. Innocentii IV. ait 50.libras proventus, sed arbitratu suo: neque enim adhuc innotescit, cur dicti sint Provenienses; quemadmodum etiam a Scriptoribus rei monetariæ ignorantur Paparini, Popelicani, Pellevilles, Pegiones, Turpicii, aliique plures nummi: num autem a verboprovenio, proveniens, & proventusdicti sintProvenienses, aliorum esto judicium. Certè in epist. Joannis xxii. anno 1323. Episcopis Tarracin., & Viterbien. scripta, & in Collect. Bullarum Basilicæ Vaticanæ vulgata tom. I. memorantur libræ Provenientium. -
(f) Ortanæ: Harum Monasterii, quod plane in Annal. Minoriticis numquam memoratur nisi sub Nicolao V., mentio in hac donationis charta legitur facta, & primo in alia Conventus S. Mariæ Offidani ann. 1236. mense Novembri pro Monialibus S. Francisci illius Oppidi scripta, & anno 1245. mense Octobri ab hoc Pontifice confirmata. De eo Waddingus ad ann. 1447. n. 92.
-
(g) xii. solidos provenien.: Quorum valor tam incertus est, quam eorum etymon; & cum dictum sit, solidos
Proveniensesesse & Imperiales, hos autem fuisse argenteos valoris x. partisFlorenisensit Jo: Antonius Castillioneus apud Jo: Sitonum Scotumde antiquis, & modernis in Marchia Tarvisina monetis; alii litteris mandarunt, præcedenti seculo xx. solidos Imperiales constituisseFlorenumaureum; & quidem juxta diversa tempora, & Regiones diversus semper fuit, & etiam modo est nummorum valor. Jacobus tamen Grimaldus in Opere MS. Biblioth. Vatic. apud Cl. Muratorium in Dissert.de diversis pecuniæ generibustom. Antiquit. medii ævi nos quidem edocet, anno 1356. Solidum Proveniensium Senatus argenteum fuisse valoris Bologn. 12. & semis; sed nos in hoc diplomate memoratos æstimamus æreos, vel mixtos. In ordinatione Regum Franciæ, & Angliæ Episcoporum, & Comitum consilio anno 1184. de contributione in subsidium Terræ Sanctæ facta, quæ legitur in Labb. Concil. Collect. ad eum annum habetur num. 2. Si vero in mobilibus plusquam centum solidos habuerit, de unaquaque libra in tota terra Regis Franciæ duos denarios Proveniensis monetæ: vel æquipollens, & in terra Regis Angliæ citramarina duos denarios Andegavenses; & in Anglia unus Sterlingus persolvetur &c. nec diciturProvinensis. -
(h) Aliam donationem huic Monasterio factam videbis in alia hujus Pontificis epistola hoc anno die 15. Decembr. scripta, quæ incipit: Cum a nobis petitur &c.