Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Ut Fratres Bassanen. in loco eis ab Episcopo Vicentino concesso, & a Sede Apostolica confirmato tueantur, nec a quoquam ob id molestari sinant. (Ex Authographo in Archivo Conventus Sancti Firmi majoris Veronen.)
-
Anno 1227. die 21. Octobris.
-
1227
-
GREGORIUS &c.
Venerabilibus Fratribus Patriarchæ Gradensi a & Episcopo Paduano b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum dilectos filios, Monasterium, & Fratres Ordinis Fratrum Minorum Ecclesiæ Sancti Donati de Angarano sitæ in capite Pontis de Bassanoc, qui induti loricam Justitiæ, assumptis Scuto fidei, in quo omnia tela nequissimi ignea possunt extinguere; galea salutis, & gladio Spiritus, quod est verbum Dei, se accinxerunt viriliter, & constanter ad debellandas, quin potius capiendas Vulpeculas, quæ moliuntur in Vincentina Diæcesi, & circumvicinis Regionibus, ac præsertim in Bassano, & Terra Nobilium Virorum Filiorum Azolini de Romano Vineam Domini Sabaoth demoliri; cum loco, in quo Divino sunt obsequio mancipati, cum omnibus Bonis, quæ in præsentiarum rationabiliter possident, seù possidebunt, suscepimus sub protectione Apostolicæ Sedis, & Nostra, & eamdem Ecclesiam cum pertinentiis suis, quam ex concessione Venerabilis Fratris Nostri Vincentini Episcopid ......... se proponunt adeptos, Ministro, & Fratribus confirmavimuse antedictis; Fraternitati vestræ per Apostolica Scripta mandamus, quatenus non permittatis eos a quoquam super præmissis contra protectionis, & confirmationis Nostræ tenorem aliquatenus molestari; molestatores eorum indebitos per Censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.
Datum Velletri xii. Kal. Novembris Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XIV., pp.35-36
-
(a) Patriarchæ Gradensi: Angelo Barocio Veneto, qui ab anno 1211. usque ad ann. 1238. sedit ex Ughelli Ital. sac. tom. 5. num. 42.
-
(b) Episcopo Paduano: Jordano Maltraverso Mutinensi hujus Ecclesiæ ab anno 1214. usque ad ann. 1239. moderatori ex Ughello cit.
-
(c) De Bassano: Ut in præcedenti epistola.
-
(d) Vicentini episcopi: Giberti, ut in prædicta epistola, cujus tamen concessionis diploma desideratur.
-
(e) Confirmavimus: Per litteras Licet sacrosancta Romana &c. hesterna die Fratribus Min. datas, & proxime relatas.