Description
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Superioribus Ordinis facultatem impertitur absolvendi eorum subditos ab Eccles. Censuris, nisi &c. (Ex
SpeculoFF. Minorum tract. 2. fol. 116., &Rodericoin Bullario Regul. Bul. 2. Innocentii IV., atqueWaddingoin Annal. Minor. ad hunc annum num. 26.) -
Anno 1243. die 30. Octobris.
-
1243
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis filiis Generali, & universis Ministris Provincialibus Ordinis Fratrum Minorum præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XIV., pp.312-313
-
(a) Ut ab eis &c.: Consuli poterit Constitutio Gregorii anno 1241. die 2. Junii edita; quam & Innocentius iteravit insequenti anno die 21. Julii.
-
(b) His autem corrigenda est Innocentiana Constitutio incipiens:
Cum adversus hæreticam pravitatem &c.apud Pegnam in fine Directorii Inquisitorum, Bullarium Romanum, Labb. Concil. Collectionem, & Bullarium Ord. Prædicat., ubi dicitur data Perusii ii. Kalend. Novembris Pontific. anno I. nempe hoc anno 1243. die 31. Octobris, quo tempore Innocentius Romæ erat, nonPerusiiex supra relatis litteris: consecratus enim Anagniæ ibi perstitit usque ad exeuntem mensem Octobris, ut habetur ex ejus epistolis, confirmatque scriptor æqualis Richardus a S. Germano in Chronico ad hunc annum 1243. inquiens: mense Octobri circa festum omnium Sanctorum Innocentius Papa Urbem intrat cum honore Senatus, populique Romani receptus. Nec Pontifex Perusium adiit, nisi postquam ex Gallia reversus est in Italiam anno 1251. mense Octobri. Data est igitur ea ConstitutioPerusiianno 1252., Pontific. vero annox., non primo, id quod clare habetur ex alia epistola ejusdem Pontificis incip. Cum adversus hæret. pravitatem &c. dat. Perusii v. Kalend. Junii Pontific. anno ix. Priori Provinciali, & Fratribus Inquisitoribus hæret. pravit. Ordinis Prædicat., qua scribit se mittere Potestatibus, Consiliis, & Communitatibus Civitatum Lombardiæ Marchiæ Tarvisinæ, & Romaniolæ leges quondam Friderici Rom. Imp. contra hæreticos; nec ait se misisse, sed mittere: similiter in aliis epistolis incip. Orthodoxæ fidei &c. dat. Perusiiv.Kal. Maji, & ii. Idus Maji Pontific. anno x. Potestatibus, & Communitatibus, atque Inquisitoribus hæret. pravit. Ord. Prædicat. in Lombardia, Marchia Tarvisana, & Romandiola inquit: leges quondam Friderici Rom. Imp. & alia contra hæreticos bulla nostra munita transmittimus, non transmisimus. Binas itaque Constitutiones scripsit Pontifex anno 1252. incipientes Ad extirpanda &c. die 15. Maji, & Cum adversus hæret. &c. die 31. Octobris consignatas; & binas anno 1254. eodem modo incipientes, & idem argumentum continentes sub diebus 20. & 22. Maji: sed illæ datæ suntPerusiiPotestatibus, Consiliis, & Communitatibus Civitatum, aliorumque locorum per Lombardiam, Romaniolam, & Marchiam Tarvisinam: istæ vero Assisii eisdemper Italiam constitutis: in illarum prima fit mentio tantum Inquisitorum Ordinis Prædicatorum; in prima vero istarum tam Ordinis Prædicatorum, quamMinorum. Quemadmodum autem in istis primum emisit illamAd extirpanda &c., postea alteramCum adversus hæret. pravit. &c., & primo suas deinde Friderici leges promulgavit: ita & in illis factum esse non dubitandum; ideoque Constitutionem Cum adversus hæret. pravit. &c. spectare ad annum 1252., & non ad ann. 1243., quam tamen Pegna supra citatus miscuit cum illa anni 1254., cum titulum, seuinscriptionemillius anni 1252., datum vero alterius anni 1254. acceperit, ideoque ex duabus unam effecit.
Informations
Document
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151849 (bullarium-franciscanum-389), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/151849 (mise à jour : 15/12/2020).