Description
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Injungit Fr. Willelmo Pœnitentiario suo de redemptionibus votorum Crucesignatorum dare subsidium Episcopo Nivernien. (
Regest. Vatic.epist. 299., & Waddingus in Regesto Pontif num. 12.) -
Anno 1238. die 5. Novembris.
-
1238
-
GREGORIUS &c.
Dilecto filio Fratri Willelmo a de Ordine Fratrum Minorum Pœnitentiario nostro Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum Venerabilis Frater noster Episcopus Niverniensisb, assumpto vivincæ Crucis signo, proposuerit in Terræ Sanctæ subsidium proficisci; Nos attendentes, quod ipsum, utpote qui, sicut asserit, cum honorabili bellatorum numero transfretare disposuit; oportet subire gravia onera expensarum; mandamus, quatenus redemptiones votorum Crucesignatorumc in duabus Diœcesibus Regni Franciæ, in quibus per Nos pro Crucesignatis aliis non sit scriptum, nec alicujus, vel aliquorum nobilium Crucesignatorum terra existat, eidem Episcopo, postquam iter transmarinum arripuerit, facias assignari. Contradictores verò &c.
Datum Laterani Nonis Novembris Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCLXXIX., p.255
-
(a) Willelmo: De quo supra in aliis epistolis.
-
(b) Niverniensis: Sub Archiepiscopo Senonen. vulgo
Nivers, de eoque in Gallia Christiana Sanmarthan. -
(c) Redemptiones votorum Crucesignatorum: Nimirum eorum, qui cum votum sumendi Crucem pro Terræ Sanctæ succursu nuncupassent, interveniente aut infirmitate, aut aliis impedimentis, pecunia se redimebant, & liberabant a transfretatione.