Description
-
Honorius III (1216-1227)
-
Vt Fratres de Pœnitentia super juramento de armis sumendis, & sequendis locorum Prætoribus exhibendo defenderet. (Regest. Vatic. Pontif. epist. 91. anno 6.)
-
Anno 1221. die 16. Decembr.
-
1221
-
HONORIUS &c.
Venerabili Fratri Episcopo Ariminensi a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Significatum est Nobis, quod Faventiæ, & in quibusdam aliis Civitatibusb, & locis vicinis quidam sunt, quibus illum Dominus inspiravit affectum, ut Mundi jam gloriam non quærentes, sed ex humilitate abjicientes in Sæculo semetipsos ad pœnitentiam se converterint; & ad hoc totum deputaverint tempus suum signum humilitatis, & pœnitentiæ in habitu exhibentesc. Quia verò tales super juramento de Armis sumendis, & sequendis locorum Potestatibus exhibendo multotiens molestanturd, ex eo quod nunquam defuit, qui bonis actibus invideret; Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus cum a talibus fueris requisitus, molestatores suos super hujusmodi juramento præmissa monitione, sublato appellationis impedimento auctoritate nostra compescase.
Datum Laterani xvii. Kalendas Januarii. Pontificatus Nostri Anno Sexto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°VIII., pp.8-9
-
(a) Episcopo Ariminensi:
Bonaventuræ, de quo in Italia sacra Ughellus agit tom. 2. -
(b) Civitatibus: Uti Florentiæ ex Waddingo ad hunc annum n. 12. & 13.
-
(c) Pœnitentiæ in habitu exhibentes: Nimirum Fratres
tertii Ordinisdicti de Pœnitentia hoc anno mense Junio a S. P. Francisco instituti primum apudCanariæoppidum prope Assisium; exinde apud alia loca, & Civitates; ut perhibet laudatus Waddingus. -
(d) Molestantur: hujus constitutionis
Honoriimeminerunt Gregorius IX. in suis diplomatibusNimis patenter &c.anno 1227. die 25. Junii, & Detestanda humani generis &c. anno 1228. die 30. Martii, Innocentius, & Alexander iv. anno 1248. die 6. Junii, atque 1260. idibus Julii. Hos autem fuisse Fratres tertii Ordinis S. Francisci clare edisserit præfatus Gregorius IX. in epistolaCum dilecti filii &c.anno 1230. die 4. Junii scripta. -
(e) Compescas: Sunt, qui putant hoc
Honoriidiploma amissum esse; sed nunc tandem inventum est, & publici juris factum. Addunt Pontificem hunc, & ejus successorem Gregorium in eo loqui de Fratribus Militiæ Jesu Christi in Gallia, Italiaque institutis; at nobis nihil a veritate disjunctius; illi enimarmatractare, & hæreticos profligare ex sua professione tenebantur; isti vero ab armis vacare, & animi quieti, orationisque studio indulgere postularunt, & obtinuerunt: illi in Gallia hoc anno nondum instituti fuerant, sed a Pontifice facultatem id agendi petierunt; Pontifex vero Romano Card. Legato scripsit, ut illis copiam faceret; at isti jam in pluribus Civitatibus, ac locis florebant: in Italia demum, seu Parma FratresMilitiæ Christianno tantum anno 1233. opera unius ex O. P., sed cito disperierunt, ut & illi in Gallia. De quibus alias.