« bullarium-franciscanum-5918 »


Description

  •  
    Grégoire XI (1370-1378)

  •  
    Leonardo ministro generali ord. Min. mandat, ut Petrum de Sora ministrum provinciae s. Francisci ab officio absolvat aliumque eius loco substituat.1

  •  
    1377, iulii 21, Anagniae.

  •  
    1377


  •  

    Dilecto filio Leonardo in s. theologia magistro, ordinis fratrum Minorum generali ministro.

    Sedis apostolicae etc. Sane, sicut accepimus, dilectus filius frater Petrus de Sora tui ordinis professor, provinciae beati Francisci secundum morem dicti ordinis minister, licet in se bonus et laudabilis vitae sit, tamen ad regendum ipsam provinciam, quae in medio terrarum ecclesiae Romanae quodammodo existit, et ipsius provinciae dicti ordinis fratribus ex eo redditur minus utilis, quod alienigena est et mores hominum ac patriae conditiones eorum non satis expertus minime novit: ex quo provincia ipsa non parva scandala pati et praefatae ecclesiae, cuius status ob temporis malitiam in ipsis partibus vehementer impetitur, sequi possent non modica detrimenta. Nos igitur, cuius praecipue interest super hiis celeriter providere, volentes huiusmodi verisimiliter futuris scandalis occurrere et detrimenta vitare, discretioni tuae ... per apostolica scripta mandamus, quatenus receptis praesentibus absque morae dispendio praefatum fratrem Petrum ab huiusmodi ministeriatus officio auctoritate nostra absolvas et amoveas ab eodem et de alterius dicti ordinis fratris de praedicta provincia orti persona, de qua ad regimen dictae provinciae tibi melius et utilius videbitur, super quo tuam conscientiam oneramus, praedicto ministeriatus officio eadem auctoritate provideas et personam ipsam eidem provinciae praeficias in ministruma, faciens eum ad huiusmodi officium, ut est moris, admitti et sibi a subditis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi: non obstantibus, quod huiusmodi persona per provinciale capitulum iuxta morem ipsius ordinis ad dictum officium non fuerit electa, et aliis quibuscunque ... contrariis etc. Sic itaque agere studeas in praedictis, quod de recto zelo et verae obedientiae promptitudine apud nos et sedem apostolicam valeas merito commendari. Datum Anagniae XII kal. augusti anno septimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1481., pp.587-588

  •  
    Reg. Vat. ser. Avin. t. 201 (Greg. XI a. 7), f. 203. Cfr. supra pag. 540 not. 2.

    1

  •  
    (a) Matthaeum Ceracchia de Amelia praefectum esse scribunt.

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 157831 (bullarium-franciscanum-5918), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/157831 (mise à jour : 26/01/2021).