Description
-
Grégoire XI (1370-1378)
-
Leonardum ministrum generalem ord. Min. contra quosdam fratres sui ordinis contra ecclesiam Romanam rebellantes certo modo procedere iubet.1
-
1377, iulii 23, Anagniae.
-
1377
-
Dilecto filio Leonardo ministro generali ordinis fratrum Minorum.
Etsi cuncti Christifideles etc. Sane nuper ad nostrum, quod dolenter referimus, fidedigna relatione pervenit auditum, quod nonnulli tui ordinis professores in partibus Tusciae et nonnullis terris eidem ecclesiae [Romanae] immediate subiectis in partibus Italiae consistentibus commorantes, qui etiam ingratitudinis vitio labefacti mala pro bonis et odium pro dilectione nefando commercio rependere non formidant, suae salutis immemores et tamquam iniquitatis filii serpentina calliditate saevientes in matrem, contra eandem ecclesiam, quae ipsum ordinem innumeris gratiarum ditavit impendiis et eius speciali protectione munivit, rebellionis occultae cornua erigentes, plures olim ecclesiae praedictae nedum devotos sed etiam immediate subiectos suis dolosis persuasionibus non solum ab ipsius ecclesiae devotione retrahere, sed ad rebellandum contra eandem ecclesiam suggestione diabolica instigare ac ipsis in huiusmodi rebellione persistentibus consilia et favores praebere ausu nefario praesumpserunt hactenus et praesumunt.a Nos igitur cupientes, ut tantorum excessuum enormitas castigatione debita puniatur et aliis auferatur audacia similia committendi, discretioni tuae, de qua in hiis et aliis fiduciam in Domino gerimus specialem, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus in partibus et terris praedictis de praemissis omnibus et singulis auctoritate nostra summarie et de plano ac sine strepitu et figura iudicii diligentius te informes et illos ex eisdem dicti tui ordinis professoribus in dictis partibus et terris commorantibus, quos per informationem huiusmodi culpabiles in praemissis vel eorum aliquo esse repereris, necnon illos ex eisdem professoribus, quos in similibus culpabiles fore contigerit in futurum, etiamsi ministri, custodes, guardiani vel alii in officiis dicti ordinis constituti, quocumque nomine censeantur, aut magistri in theologia existant, eadem auctoritate corrigas et punias iuxta sanctiones canonicas et ipsius ordinis salubria instituta, ac eosdem ministros, custodes, guardianos et alios in dictis officiis constitutos a suis officiis et magistros ab honore magisterii huiusmodi et a lecturis suis et exercitio aliorum, quae eis ratione dicti magisterii sunt commissa, necnon libertatibus et immunitatibus quibuscunque, si et prout culpae delinquentium exegerint, amoveas et declares ipsos poenas et sententias spirituales et temporales in processibus tam per nos quam per quoscunque praedecessores nostros Romanos pontifices contra rebelles ipsius ecclesiae factos contentas, si et prout iustum fuerit, damnabiliter incurrisse; et insuper alios de consilio et assensu aliquorum proborum et discretorum ipsius ordinis professorum in officiis illorum, quos ab officiis huiusmodi ut praemittitur duxeris amovendos, auctoritate praedicta substituendi et deputandi ac contradictores quoslibet in praemissis vel eorum aliquo per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendi plenam et liberam tibi tenore praesentium concedimus facultatem. Non obstantibus quibuscunque etc. Praesentibus post biennium minime valituris. Datum Anagniae X kal. augusti anno septimo.b
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°1482., p.588
-
Reg. Vat. ser. Avin. t. 201 (Greg. XI a. 7), f. 100. Cfr. supra n. 1369.
1 -
(a) Cfr. supra n. 1025, 1349, 1369.
-
(b) Aliis litteris 1 aug. 1377 datis (l. c. f. 101) S. P., attendens, quod in puniendis excessibus illis deliberatio provida est adhibenda, eidem ministro generali mandat, quatenus, quicquid per informationem huiusmodi invenerit, sibi fideliter intimare procuret, ei inhibens, ne ad punitionem aut amotionem alicuius vel declarationem huiusmodi faciendas procedat, donec ab ipso S. P. super hoc mandatum receperit speciale, ac decernens irritum et inane, quicquid contra inhibitionem huiusmodi contigerit attentari. Per hoc autem iurisdictioni eius ordinariae et ipsius libero exercitio non vult nec intendit in aliquo derogare.