Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Visitantibus ecclesiam monasterii Clarissarum de Merano dioec. Curien. indulgentias elargitur.1
-
1332, augusti 7, Avinione.
-
1332
-
Universis Christi fidelibus.
Dum praeclara meritorum etc. Nos igitur cupientes, ut ecclesia monasterii sanctimonialium beatae Mariae Virginis in Merano ordinis sanctae Clarae Curien. dioecesis, quod dilecta in Christo filia nobilis mulier Offinia ducissa Carinthiae, prout sua petitio nuper nobis exhibita continebat, fundavit et dotavit, eo ferventius congruis honoribus a Christi fidelibus frequentetur, quo ipsi potioris dona specialis gratiae fuerint consecuti, ipsius ducissae nobis super hoc humiliter supplicantis supplicationibus inclinati, de omnipotentis Dei misericordia, qui in singulis quatuor festivitatibus ipsius Virginis gloriosae: centum, illis vero, qui per octavas dictarum festivitatum ecclesiam ipsam devote visitaverint annualiter, quadraginta dies de iniunctis eis poenitentiis misericorditer, singulis videlicet earundem festivitatum et octavarum diebus, quibus ipsam ecclesiam visitaverint, ut praefertur, relaxamus. Dat. Avinione, VII idus aug., anno sextodecimo.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°989., pp.531-532
-
Reg. Vat. t. 102, ep. 1573; Wadd. l. c. reg. pont. n. 148.
1 -
(a) Aliis litteris eodem die datis summus pontifex praedictae ducissae indulget, ut ipsum monasterium a se fundatum semel in anno cum quinque honestis mulieribus ingredi valeat (l. c. ep. 1574).