Description
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Ministro fratrum ordinis Minorum provinciae Alamanniae indulget, quod interdicto ecclesiastico, cui civitas Basiliensis certis ex causis subiacet, non obstante in ecclesia fratrum Minorum Basileen., ubi in proximo capitulum provinciale tenebitur, eo durante possint divina officia celebrari clausis vel apertis ianuis, excommunicatis tamen exclusis.1
-
1332, augusti 7, Avinione.
-
1332
-
Ministro fratrum Minorum provinciae superioris Alamanniae.
Ut provinciale fratrum ordinis Minorum capitulum Basileae in proximo, disponente Domino, celebrandum ad honorem Dei et ecclesiae sanctae suae ac animarum salutem dictique directionem et exaltationem ordinis teneri decentius et ea, quae in Christo per te ac alios praelibati ordinis fratres, qui ad capitulum ipsum convenient, agenda erunt, melius et utilius valeant expediri, quod interdicto ecclesiastico, cui civitas Basileen. certis ex causis subiacere praesentialiter noscitur, non obstante in ecclesia fratrum eiusdem ordinis Basileen., ubi dictum tenebitur capitulum, eo durante dumtaxat possint divina officia clausis vel apertis ianuis celebrari solemniter (excommunicatis tamen exclusis), tibi et fratribus ipsius ordinis, qui praesentes in eodem capitulo fuerint, tenore praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum [Avinione,] VII idus augusti, anno sextodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°988., p.531
-
Reg. Vat. t. 116, f. 257, ep. 1326.
1