« bullarium-franciscanum-4293 »


Description

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Reginae Siciliae scribit, se displicenter nimis audivisse, quae per ministrum generalem ord. Minorum et in capitulo provinciali (prov. Terrae laboris) attentata esse dicuntur, sed illa, quae ab ipsa relata sunt, discrepare ab his, quae alias nunciata sunt.1

  •  
    1332, septembris 2, Avinione.

  •  
    1332


  •  

    [Sanciae] Reginae Siciliae.

    Displicenter nimis audivimus, quae nobis super hiis, quae per ministrum generalem ordinis Minorum et in provinciali capitulo attemptata dicuntur, [relata sunt]. Sane, filia carissima, quia relata tuae magnificentiae multum sunt contraria hiis, quae nobis sunt super hiis nunciata, ecce quod transcriptum litterae nobis missae celsitudini tuae mittimus praesentibus interclusum; et ut nos ad correctionem illorum possimus procedere iustius, dilecto filio Iohanni s. Theodori diacono cardinali, legato Tusciae, committimus et mandamus, ut super illis per se vel alium seu alios non suspectos se debeat informare, informationem ipsam perfectam nobis e vestigio transmissurus, ut sic promptius exequi, quod iustum fuerit, valeamus. Quia praedicta, qualitercumque fuerint acta, credimus a pacis aemulo et caritatis invido, qui tuae et fratrum caritati invidens ad ipsam inficiendam virus suae malitiae non omisit infundere, procurata, rogamus circumspectionem reginalem attente, ut illi cures resistere fortis in fide illudque sibi apostoli dicere: « quis me separabit a caritate Dei », ac eidem cum apostolo respondere: « certa sum, quod neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque virtutes neque instantia neque futura neque fortitudo neque altitudo neque profundum neque creatura alia me a caritate Dei poterit separare »; et quia caritas Dei sine caritate proximi non habetur, attende, filia carissima, ne hostis illius astutia ab ea te valeat separare, quod ille dignetur concedere, cui, cum voluerit, subest posse. Amen. Datum [Avinione,] IV nonas septembris, anno sextodecimo.a


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°990., pp.-532

  •  
    Reg. Vat. t. 116, f. 244, ep. 1268; cfr. infra n. 992, 1001, 1016.

    1

  •  
    (a) Simili modo summus pontifex hac de re scribit regi Siciliae (l. c. ep. 1267).

Informations

Document

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156206 (bullarium-franciscanum-4293), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/en/bullarium-franciscanum/notice/156206 (mise à jour : 26/01/2021).