Description
-
Clément V (1305-1314)
-
Concedit Ioanni de Cabilone domino de Arlato, ut in oppido suo Arlaten. Burgundiae Clarissarum monasterium aedificare valeat.1
-
1309, iunii 14, Avinione.
-
1309
-
Dilecto filio nobili viro Ioanni de Cabilonea domino de Arlato.
Sincera devotio, quam erga nos et sedem apostolicam habere dignosceris, promeretur, ut nos et illam in iis, quae iuste postulas, tibi sentias ad gratiam liberales. Oblata siquidem nobis ex parte tua petitio continebat, quod tu, cupiens terrena pro caelestibus et transitoria pro aeternis felici commercio commutare, quemdam locum cum oratorio, domibus et officinis ad opus sororum ordinis sanctae Clarae in villa tua de Arlatob Bisuntinae dioecesis, in loco congruo et honesto, pro tuorum et parentum tuorum remedio peccatorum aedificare de novo desideras propriis sumptibus et expensis, et sororibus, quas contigerit in eo Domino famulari, de necessariis providere. Nos igitur tuis supplicationibus inclinati, ut praefatum locum cum oratorio, domibus et officinis eisdem iuxta huiusmodi tuum desiderium ad opus sororum praedictarum libere et licite construere valeas, sine iuris praeiudicio alieni, plenam tibi auctoritate praesentium licentiam elargimur. Nulli ergo etc. Datum Avinione, XVIII kalendas iulii, anno quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°132., pp.-57
-
Reg. Vat. t. 56, f. 139, ep. 672 (n. 4412).
1 -
(a) Châlons (sur Saône).
-
(b) Non in hac ipsa villa sed in loco de Ledone Saunerio (Lons-le-Saunier) dictum monasterium fundatum esse videtur. Cfr. infra n. 133 et 142.